# De rebus coelestibus 186-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/186-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/186-2

Cap. XI. De Aquario. Quarij signum hybernum, id est frigidum, atque humidum, qualis hyems est, ab antiquis esse dicitur. Tunc enim & maxima ingruunt frigora, demersis penè ab euaporationibus Solis radijs, & hymbribus, pruinis, aut niuibus inhorrescunt omnia, quando ui frigoris de gelu glacieque occupantur. Vitimas autem partes (cum primae humidae, mediae uero temperatae tradantur) uentosas esse perhibent, nec sine ratione.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
