# De rebus coelestibus 186

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/186

Post uerò laborando, agendo, multumque insudando natus ipse aut amissa recuperabit, aut no uas sibi parabit facultates, quibus senectutem suam tranquille admodum tra ducat. Liberos aut non suscipiet, aut ignobiles quidem atque è matre humili et abiecta suscipiet, aut illos sibi adaptabit: quod idem Saturnus efficit, qui nonsolum quarto loco, qui census est, uerumetiam quinto, in quo Aquarius succedit, dominatur, illumque corrumpit. Saturni tamen malefica uis post primum decursus sui spatium mitigatur, & quod in acerbis pomis usuuenit, maturescit. Capricorno autem dedicatae sunt regiones hae, India, Ariana, Gedrosia, quae quidem in Asia sunt: in Europa uero Illyrium, Macedonia, ac Thracia. Secernitur autem India qua septentrionem spectat, à Sacis, Imao monte: à Gedrosia uero Indus eam separat, ipsaque Gedrosia diuiditur à Carmania montibus qui Persici dicuntur, percutiturque Indico mari. At Ariana iungitur Parthiae, ac Carmaniae solitudinibus. Duxit autem nomen ab Ario flumine, qui eam secat, ac lacum efficit: de quibus (quo niam remotißimae à nobis sunt) aliud non uidetur dicendum. Illyrium autem quod in se continet Liburniam, ac Dalmatiam, hodieque ex parte uocatur Sclauonia, itemque Croatia, ex parte Albania, à septentrione habet Pannonias, quae hodie Hungaria est, à qua distinguitur montibus, ab occa su Istriam, quae Italiae annexa est, ab ortu Mysiam superiorem, quae hoc tem pore Hungariae pars est, à meridie Macedoniae partem, abluiturque ab occasu Hadriatico sinu, à quo Macedonia protenditur ad mare Aegeum, coniun giturque Thraciae, à Solis gortu, ad Strymonis amnis ripas: separatur au tem ab Illyrio, ac Mysia montibus, itemque ab Epiro, atque ab Hellade, & Achaia, de quibus iam diximus. Graecia hodie omnis ea regio à nostris di citur, Epiri tamen pars Albania uocatur. Thracia iungitur à septentrione Mysiae inferiori, ipsius autem Mysiae pars, itemque Thraciae Bulgaria nunc est: ab occasu Mysiae superiori, quam Hungari tenent, itemque Macedoniae, cui etiam iungitur à meridie, ab ortu Solis habet Propontidem, hoc est mare, quod è Callipoli ad Constantinopolim procurrit, & Bosphorum, qui Thracius dictus est: ea quoque regio Graeciae nomine nunc comprae henditur, in qua Turcarum reges solium sibi constituere, propter urbis Constantinopolis magnitudinem.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
