# De rebus coelestibus 187

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/187

Si enim primae partes pluuiae, ac magnopere nymbosae, mediae autem temperatae sunt, dum scilicet uenti cessant, ob praeteritas pluuias, quae uim illam fumidam, è qua uenti gignuntur, extinxere, necesse est pedetentim post tantam terrae madefactionem, congelationemque, aspirationem quoque multam à Sole subduci: quae cum materia uentorum sit, ut eos plurimos citet, perquàm naturale quidem est. Bene igitur atque apposite traditum est, primas Aquarij partes admodum madescere, ultimas abunde flare, quae autem ad boream spectent, urere: quod nostris in regionibus per anni tempus quo pacto contingat, non uideo: quae uero ad austrum, niues plurimas fundere opinantur. Haec itaque uniuersim in aëre contingere, Sole Aquarium peragrante, uolunt. Quod uero ad hominum genituras, coelique decreta pertinet, tale est, ut natos plerosque gignat molles propter signi naturam, est enim humanum signum: qua è re fit, ut animi nascentium emollescant otio, deuitentque laboriosa & aspera, ut quasi effoeminentur. Propter Saturnum autem signi dominum faciet eosdem parcos, sordidos, inuidos, osores suorum, astutos, cautos, consiliorum suorum celatores, pertinaces, elatos, delatores, atque calumniosos. Quocirca quibus Aqua rius in genitura ascenderit ob artis aliquas, rectamque institutionem noti erunt, ac potentibus uiris accepti, faciet hoc Saturnus signi dominus, ac triangulator. Quodque Mercurius habet etiam in hoc signo triangularem praerogatiuam, suffragabitur eis beneficio literarum atque eruditionis, necnon etiam Venus praesidio religionis, ac sacrorum, cum Librae prae sideat, quam nonum, id est religionis locum tenere manifestum est, quoties Aquarius in horoscopo collocatus fuerit. Huius etiam stellae fauore ac beneficio liberati maximis è periculis euadent, quam ob rem à laboribus, crumnisque circumuenti natura duce ad aras, deorumque auxila refugient. lidem bona parta, ob Saturni maleficentiam, hominumque inuidiam, amittent, amissa repensabunt opera utique atque industria sua. Bonis quoque affluentibus, in multos beneficia conferent, deque suo erogabunt, quorum illi quidem ingrati erunt atque immemores. In remunerandis enim beneficijs, gratiâque referenda Mars ac Saturnus aut auarißimi sunt, aut ingratißimi. Quibus Aquarius culminauerit in genitura, & propter cardinis maiestatem, & propter Saturni praesidatum, nati illi diuersabuntur apud potentes & magnos uiros, publicosque magistratus gerent, quibus gerendis rem sibi familiarem comparabunt, administrabunt autem res plerunque aquosas pro signi ipsius natura, aut in locis fortasse fluuialibus ac maritimis. Laborabunt hominum inuidia, ac fortunae uarietate.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
