Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 188
Unproofread scanNot analysed yet
In loco septimo, hoc est in occasu constitutus, ueniente in lucem homine Aqua rius ipsum illum multa rerum inconstantia uersabit, ac quatiet: ut si quid ante commodi, ac bonae fortunae praebuerit, haud multo post tantundem incommodi atque aduersi obijciat. Cardo autem ipse horoscopo aduersans aduersarios atque accusatores decernit, criminaque ob inuidiam, lites etiam atque infamiam, necnon solicitudines uxoriae rei gratia, uitia insuper corpo ris, aut occultos decernit dolores. Siquidem Saturnus signi dominus, itemque triangulator, Mercurius quoque eiusdem trianguli particeps septimo in loco positi uitia corporis naturaliter inducunt. Ac nihilominus Saturnus hoc è loco senectutem bonam atque opulentam pollicetur, quod signum ipsum suo à domino mutuatum in natis referet. Ad haec contriangula signa Gemini ac Libra tenente occasum Aquario, alterum ab undecimo, alterum à loco tertio felici tuentur aspectu. Ex imo etiam cardine Aquarius uidetur natos insectari, minatur enim non in aquis modò labores, incommoda, periculaque, uerumetiam haec ipsa mala prope loca aquosa, aut secundum flumina, lacusue, aut paludes, ac maria: Saturnus enim maleficen tiam in aquis suam maxime exercet. Qua in re illud etiam aduertendum, signa contriangula in locis pigris, disiunctisque collocari. Siquidem Libra duodecimo in loco, Gemini in octauo ita desident, quoties aquarius imum cardinem obtinet, ut contagione quasi quadam pariter aegrotent. Qui uero de finibus signi huius praecepta tradunt, Ptolemaei approbationem secis ti, sic quidem sentiunt, ut primae partes sex Saturno attributae maleficae quidem atque infelices sint, quippe quae sterilitatem afferant, filios ac fratres penè abnegent, uitia in uisceribus ingenerent, ac praesertim in membris è chartilagine, aquam quoque intercutem, neruorumque distentiones, hydropem, spasmumque exuscitent. Quae sex autem insequuntur, Mercurioque addictae sunt, ut nati animum cogendis diuitijs exacuant, ut diligentiam, sedulitatem, curam, atque prudentiam in actionibus largiantur, ut legum etiam peritiam, instituendi rationem, doctrinarum cognitionem, ingeniumque admodum uersatile, cum innata quadam aptitudine ad res administrandas, domesticasque ad rationes dispensandas, cum perpetua animi solicitudine, atque metu. Tradunt etiam insequentes octo partes Veneri ascriptas in ani mis nascentium ingenerare summum pietatis atque amicitiae studium, ueri, honestique amoris affectionem: fore etiam arbitrantur, ut coeli benignitate magis quàm aut labore, aut industria, sed tanquam ex impro uiso nati ipsi lo cupletentur. Iidem in Venerem intemperati, impurique futuri sint, siquidem cum uetulis, aut sagis, magicisque mulieribus consuescent, aut cum eunuchis, sterilibus, exoletis, cinaedisue se miscebunt, ex hacque coitus impuritate diui tias sibi parabunt. Forsitan &ijdem nauiculariam resque maritimas exercebunt.