# De rebus coelestibus 189

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/189

De quinque partibus insequentibus Ioui dedicatis ita sentiunt, ut qui partibus his horoscopantibus in lucem uenerint, futuri sint fortunati, qui tamen minutißima quaeque, quinetiam uilia ac sordes ipsas curent, gloriam ac famam negligant, obscuritate laetentur, liberos suscipiant, fratres tamen odio insectentur. De partibus quinque reliquis fines ultimos statuentibus, Martique attributis haec tradunt, ut eae natorum corpora occultis morbis, ui tijsque infestent, animos contaminent, ignauos ac secordes reddant, inuidos ac dissolutos faciant, torturis, supplicijsque proponant, & ad omne flagitij genus praecipitent. At qui Aegyptios secuti sunt, fines hac ratione partiun tur, ut Aquarij partes septem Mercurio primum, deinde sex Veneri, dein ceps septem Ioui, post has quinque Marti, ultimo totidem Saturno. Famulantur autem signo huic de terrarum partibus ac prouincijs Sauromatia, Oxiana, Sogdiana, Arabia, Azania, mediaque Aethiopia. Iunguntur autem simul Oxiana ac Sogdiana: habent autem fines ab occasu atque à septentrione cum Scythis, quos supra Sacas uocauimus, nam Persae sua lingua Sa cas uocabant, qui nostra erant Scythae, nunc uero sunt Tartari: ab ortu item cum Sacis, in quibus numerantur Massagetae, qui & Alani, à meridie cum Bactrianis. Vtraque cepit nomen à fluminibus. Oxa enim qui & Ossus dicitur, atque à Caucaseis montibus qui Oxij dicuntur, fluit, dedit alteri nomen quod altera assecuta est à geminis fluminibus eiusdem appellationis, duo eius latera praeterlabentibus. Sauromatia pars est Sarmatiae, spectatque ad Maeo tidem paludem, permagnusque est gentis eius in Asia, atque in Europa tractus. Nam à finibus Mysiae inferioris, quae est adostia Danubij, quam regionem hodie Valachiam uocant, ad Hyperboreos montes citra ultraque Tanaim, atque ad mare Caspium Sarmatia pertinet, in eaque habentur Rossia, Transiluania, ac Polonia. De Arabia felice iam est dictum: haec autem ipsa Arabia intellegenda est Petraea ac deserta, utraque autem est inclusa duo bis à lateribus, hinc Syria ac Iudaea, illinc Mesopotamia, à tergo autem felici Arabia, hoc est Eudaemone, ac sinu partim Persico, partim etiam Arabi co, ab ipsa uero felici disterminatur montium perpetuitate. Media uero Ae thiopia sita est post Marmaricam, iacetque inter Libyae deserta, paludesque Nubam ac Chelonidem, Nilum item flumen ac Meroen insulam, per quam etiam altißimi procurrunt montes, qui Aehiopici nocantur: regio autem ipsa uasta est. Azania est ad sinum Arabicum, in qua plurimi elephantes, coniungiturque regioni Cinnamiferae. Sunt in ea Masta, ac Pylei montes, Coloa palus protenditurque illine ad Nili paludes, atque ad Anthropophagos, Aethiopes, hinc iungitur Troglodytis uersus mare rubrum, & Memnoni bus, ubi duo illi amnes simul miscentur, postque in Nilum influunt. De Piscibus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
