Latin
Cap. XII
Pontano, De rebus coelestibus 190
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XII. Vi uenti à septentrione spirant, mensi quidem Februario ual de familiares sunt. Siquidem Sol ante Capricornum, post Aquarium emensus, cardinique aequinoctiali propinquior factus in regionibus, quae positae sub septentrionem sunt, concalescere aliquantulum iam cum coeperit, uapores paßim multos, multamque aspira tionem in aera sursum euehit: qua ex euectione fit, ut aspiratio ipsa deorsum à frigore geluque reiecta, in nos, regionesque has deuexiores ingruat, uehementiore etiam cum impetu frigoris ac niuium. Itaque accommode atque è re ipsa traditum est à maioribus nostris, Piscium signum omnino frigidum ac uentosum esse. Etenim de natura orbis Solis atque anni, cum hyems frigida &humens sit, frigidum ipsum eò proceßit, ut cedere iam humido naturaliter de beat, aduentante etiam Vere: quo tempore humida uis incrementum suum accipit: qua de re fit, ut Pisces sint maxime frigidi, in humidumque declinent. Opi natur autem Ptolemaeus primas signi huius partes temperatas esse, medias humectas, quae ultimae sunt, urere. Quod hae quidem urant, illae uero tempera tae sint, in Ptolemaei regionibus potest usuuenire, minime autem in nostris, atque ad septentrionem: quae uero ad boream, uentos spirare: quae ad austrum, pluuias fundere. Qui uero fines partiuntur, è Ptolemaei opinione de signifi cationibus eorum, quae singulis à finibus portenduntur, haec quidem tradunt: ut primae partes octo numero, quae Veneri dedicatae sunt, hilares, iucundae, suaues, lasciuae, uoluptariae, urbanae, gratae, petulcae, genitalesque esse perhi beantur, itemque beneficae, dijs acceptae, atque amabiles, quippe quae huiusmo di affectiones in animis nascentium ingenerent. Partes insequentes sex cum sint Iouis, arbitrantur esse rerum naturalium studiosas, peritas, experienteis, eloquenteis, concionatriceis, curiosas, populari aurae, ciuilique clientelae deditas, fratrumque ac filiorum foecundas. Quae deinceps sex aliae insequuntur, Mercu rioque addictae sunt, eas esse perhibent honorabileis, praepositas magistrati bus amicitiae appetenteis, gratas, misericordes, religiosas, pias, modestas, offi ciosas, atque etiam genitales. Sex item alias insequentes, Martique addictas, actionibus deditas, efficaceis, maritimis rebus gaudentes, hinc eripienteis, illinc profundenteis, loquaceis, uarias, inconstanteis, nefarias, scelerum magistras, quaeque uiolentam mortem portendant. Quatuor reliquas Saturno ascriptas asserunt humidas, noxias, quaeque neruis obsint, malosque humores instillent, ac fortunae bonorum damna, iacturasque denuntient: quiquem illis horoscopantibus nascuntur, eos utique eiusmodi tum uitijs, tum uirtutibus praeditos fore autumant. Qui uero Aegyptiam partitionem sequuntur, ij Veneri duodecim, Ioui quatuor, Mercurio tres, Marti nouem, reliquas duas parteis Saturno tribuunt. Fines autem domini sui naturam ubique ferè sequuntur.