# De rebus coelestibus 193

Pontano, De rebus coelestibus, SVARDINVM SVARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/193

SVARDINVM SVARDVM, De rebus coelestibus Lib. Sextus. PROOEMIVM. INVM hanc (in hortis enim sumus) admirari te magnopere uideo Suardine Suarde, proxinique illi nucem, ob tantam uidelicet stirpium, ut arbitror, proceritatem, laxitatemque ramorum, adoleuere nanque mirificum in modum, plurimumque in craßitudinem dilatauere sese, quanquam pro sua stirpis utriusque natura. Me uero non tam ipsa proceritas trahit in admirationem, tametsi admiratione perquàm digna res est, quàm quod paucae admodum radices, infixaque maioribus radicibus ca pillamenta, & quidem pertenuia ac perminuta tantam alere sumministra tione sua, pluribus etiam seculis atque aetatibus molem ualeant. Quae enim Deus optime maxime exugendi è terra succi uis radiculis illis inest tanta, ut & alere tandiu materiam tam grandem poßit, & tam uberem frugum copiam ferre, ut ad hominum non solum usum, uerum ad plurimorum quoque animalium alimoniam adiumenti tantum conferant? Vbi autem mecum ipse reputo, minutißimis è principijs corpora ipsa proficisci, atque è tantulo nucleo tantae prouenire proceritatis arborem, desino iam admirari: cum praesertim uideam paucißimis è uoculis ac literis manare tam uberem uerborum copiam, tantamque uerbis ipsis uim inesse, ut & ostio finitis è literulis pro gressa in infinitatem abeat, & animos hominum ad iram ac uoluptatem, contrariasque inter se affectiones sic impellat, ut dominari in animis ipsis nostris oratio uideatur. Atque haec quidem ipsa in hunc maxime modum à natura comparata sunt. Quocirca si educendo è terra succo pertenues etiam radiculae tantum adeptae sunt uirium, quas inesse stellis facultates, quo etiam robore ac potestate praeditas illas existimabimus, immittendis è coelo illisque è corporibus radijs, & tanquam imprimendis notis in ijs ipsis, è qui bus constamus, humoribus? Afficitur ipse quidem per quem spiramus aër, ab eius uero affectione sensus, mox etiam animus titillatur, ubi aut per ignem, aut per suffitum myrrhae tantulum, Arabiciue cuiuspiam odoramenti nari bus obiectum fuerit. Non concipiuntur tamen naribus stellarum effectiones, non auribus, at actionibus ipsis hominum, animorumque commotionibus sentiun tur. Non sentitur attactu, non odoratu uis pestifera: quae tamen sit, quàm etiam lethalis, docent funera, & orbitates quodam modo urbium ac populorum. Inhaerent solo infixae arbores, contrà mouentur homines, atque ince dunt. Atque ut haec ipsa contraria sunt officia, sic diuersa admodum ratione & arborum & hominum constituta sunt corpora.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
