# De rebus coelestibus 198

Pontano, De rebus coelestibus, SVARDINVM SVARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/198

Itaque ab ipsa commixtione, proque commixtionis tem peratura cuncta haec proficiscuntur, quod mathematici est non secus ac me dici, omni arte diligentiaque perspicere. Cum etiam (ne ab ipsam pictura discedamus) in maximis quoque pictoribus uideamus alios excellere in effigiandis senum simulacris, alios in adolescentum: hos in uariandis pratis ac syluis, illos in auiculis, aut feris animalibus exprimendis. Quod in Poetis etiam usuuenit, ut quos natura ipsa forte extulit Heroo in carmine, deprimat in dambico: quos in Elegiaco, eosdem Heroicis in numeris sordescere omnino faciat. Atque haec quidem neutique parentum seminio, cum maiores ipsorum neque pictores fuerint, neque Poëtae, sed coelo ipsi stellisque tribuenda sunt, earumque fermentationi ac mixturis. De Saturno & Marte simul. Vocirca his iam explicatis, ueniamus ad Saturni, Martisque commixtiones, quorum stellae intemperantes sunt, ac propterea maleficae atque infelices habitae. Iulius autem Maternus de stellis his ubi coniunctae simul partiliterque in genituris fuerint, tradit alteram alterius aduersantem uim cohibere ac modificare, quod ignis etiam ipse frigido in loco accensus praestat, cum locum cum calore suo tepefaciat: qua è tepefactione locus ipse ita temperatur, ut neque omnino frigeat, neque penitus exaestuet, cum inter frigidum aestuosumque medium quasi quoddam tepor teneat. Ignea enim atque exaestuans illa Martis natura fri gescentem atque obtorpidam Saturni uim fouet, quo è fomento temperamen tùm tale enascitur, ut qui tunc in lucem ueniunt, nec ira rabieque praecipites cant, neque atram ob bilem obtorpescant, adeò ut nullam ad rem aggrediundam incaleant, quinpotius eiusmodi euadant, ut hinc Marte, id est rubra bi le compellente, illine Saturno, hoc est atra retrahente, incerti sint utram in partem declinent, hoc ne an illud consilium prius sequantur. Haec autem Mars Saturno coniunctus eadem insigni particula praestat in genituris, in quibus quidem caedem stellae autoritatem & praerogatiuam simul suam cum quadam quasi maiestate retinentes, natos ipsos faciunt laboriosos, mul tisque erumnis comprimunt: quod utriusque stellae, cum maleficae ambae sint, proprium est praestare. Siquidem hinc nimius feruor incitat, illinc frigus angit, alter nimio plus impellens, alterum cohibens atque deterrens. Quo fit, ut non solum & laborent, & angantur, & soliciti admodum sint, uerum ut & aliquando supra quàm oportet audeant, & ijdem haud multo post metu uicti ab incepto turpiter desistant, sintque ostentatores & gloriosi ma gis quàm fortes, atque ad ferociam feritatemque potius declinent, quod est be stiarum proprium, & illarum quidem quae suo nomine ferae dicuntur. Itaque Graeco nomine de audacia metuque composito θρασύδειλοι uocantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
