# De rebus coelestibus 199.1-3

Pontano, De rebus coelestibus, 199.1 to 199.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/199.1

Iidem quod nequeant quiescere, nunc metu cogente, nunc caloris ipsius impulsu conciti turbas excitant, seditiones ac discordias serunt inter ciues, nihil quietum patiuntur, rixarum ac contentionum cupidi, siquidem alia ratione nequaquam securos fore se arbitrantur, odiorum ubique ac iniuriarum memores, cum Saturnus parcere ob metum nesciat, Mars uero propter iram nequaquam patiatur inultum se abire, ac suapte natura subinde dolor recurset. Qua è re immites, immisericordes, implacabiles, inclementesque redduntur, nedum ut sint austeri, ac perdifficiles. Arida enim & sicca male flectuntur, cum accedente calore, si quis reliquus succus inerat, exiccetur penitus atque inarescat. Et quoniam illinc metus, ut dictum est, hinc fiducia eosdem & reuocat, & compellit, neque quod aggredi parant, uirtute se assecuturos confidunt, plerunque insidijs ac fraude nituntur in do lum prorsus conuersi: nihilominus habendi cupiditate expugnati, quoniam utraque stella perquàm cupida est, tyrannicos mores exercebunt, efficienturque intolerabiles, odio, maleuolentiaque ciues ipsos persequentes infestabunt, utpote ab omni iustitia, modestiaque alieni, quae uitia tyrannorum sunt propria, quos hinc metus, dum sibi praetiment ad immania etiam impellit, omni pror sus pietate, humanitateque exutos: hinc cupiditas urget, uim manusque huma nis ac diuinis ut inferant rebus, promiscusque undique rapiant, quam ob cupi ditatem & obiectent se periculis, & militiam sequantur. Itaque huiusmodi homines futuri sunt fallaces, subdoli, infestatores, seditiosi, deceptores, alios contemptui habentes, aliorum bona occupantes, terrifici, formidabiles, dum enim magnopere timent, id agunt, ut alijs formidinem incutiant, qua uia securiores se futuros arbitrantur, neque in homigum despectum uenturos, peruersis denique atque corruptis erunt moribus, utque de Catilina scribit Sallustius, ingenio malo, prauoque, agiles tamen administrandisque negocijs apti, quos etiam, ut quod ardenter concupiscunt, omnino consequantur, non pudeat & inter agendum, & inter loquendum de loco, iureque ei cedere, à quo impetrare aliquid studeant, illiusque indigeant opera, cum etiam assentatorum personas induant, nihilque ipsorum sit uerbis blandius, aut uultu gestuque summißius, tametsi contemptui alios habent, & praeferri caeteris student. Qua è re iudicari etiam potest, quàm sint inanes ac uentosi.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
