Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 199.4
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque praetereundum non est, quod cum sint praecupidi, ex alia etiam parte sunt nonnihil incuriosi, quodque aliunde corraserunt, per incuriam quoque labi aliquando aut patiantur, aut negligant. Quod si stellae ipsae impor tunae, ignobiliterque collocatae fuerint, ut altera temperare alteram nequeat, neque retineri pensi quippiam poßit, Marsque bilem illam suam accenderit adeò, ut Saturnum quoque contactu suo calfecerit, seque in frigidam, atque arentem illius naturam calore suo insinuauerit, quod fornacalibus in la pidibus cernitur, nascentium animos sic inficiet, ut futuri omnino quidem sint rapaces, grassatores, adulteri, malis plurimis expositi, &ipsi quidem malefici, turpibus atque infamibus quaestibus dediti, improbi, contumeliatores, insidiatores, furaces, periuri, sicarij, paricidae, comedones, uoraces, atque ita in uentrem proni, ut ne illicitis quidem cibis abstineant: quinetiam ab omni pietate, humanaeque societatis affectione sic alieni, ut ueneno mortales petant, quorum etiam cadauera spolient, ac sepulchra uiolent, templa polluant, sacris manus inferant, incesti, sacrilegi, ac omni è parte contaminati.