# De rebus coelestibus 200

Pontano, De rebus coelestibus, SVARDINVM SVARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/200

Quibus omnibus in bonum, malumue perpendendis, attendenda signa sunt, in quibus stellae ipsae geniturae tempore inueniuntur, qui sint signorum ipsorum domini, quo etiam intueantur aspectu, & quo in loco figurae collocentur, an praerogatiuam suam libere, aut ex alterius praescripto exerceant: ut ex hac perpensione iudicari examußim de animorum propensionibus, deque futuris nascentium uirtutibus queat, aut uitijs. De Saturno & Venere. Aturnus suam in genituris cum Venere potestatem commiscens, communicatis inuicem uiribus nonnihil de tristitia sua demit. Siquidem Saturnina ariditas Veneris liquore humectata redditur temperatior, de sterili etiam foecunda, quaeque antea dura, & rigens erat, emollescit, lenitate quasi quadam superinducta. Arida enim mollescunt humore adhibito, ac lentescunt quae dura sunt. Ex hac igitur Saturni, Venerisque temperatione modificatis utriusque humoribus, ut neque Veneris mollities nimis diffluat, neque Saturni durities, tristitiaque obrigescat, his socis beneque collocatis qui nascuntur, futuri sunt bona suauique conuersatione, temperatis moribus, proba institutione, singulari ue recundia ac pudore, summa etiam reuerentia. Rem autem uxoriam fideliter, constanterque seruabunt, ac nihilominus zelotypia, riualitatisque affectu uehementer laborabunt. Cumque abstinentes ipsi sint, indigne ferent, ubi perperam, atque indigne actum secum uiderint. Itaque & indignatione magis magisque afficientur, & hac in parte ab insita modestia ad impatientiam de clinabunt. Iidem multa taciturnitate praediti erunt, ut cogitare quàm loqui malint. Saturnus enim, quod atrae bilis proprium est, in hominibus ipsis co gitationes fixiores, magisque aßiduas ingenerat, qua è re taciturni efficiuntur. Etenim qui mentem uehementius exercent, linguam libentius cohibent. Loqua citas nanque tum modestiae, pudorique aduersatur, tum cogitationes impedit, mentemque ab officio illo suo ad linguae munus detorquet. Quoniam autem pudentis beneque instituti est animi, pietatem colere, ijdem quoque religiosi, Deorumque cultores erunt, sacrificuli, mysteriorum, ac ceremoniarum scij, quique libenter in templis uersentur, sacerdotia administrabunt, sacrorum arcana cognoscent, aut ipsi quoque uaticinabuntur. Cum autem religio metus quidam deorum sit, is autem metus in mulierculis maxime regnet, sitque Veneris stella naturae, qualitatisque foemineae, naturaliter à stellis his religionis diuinarumque opinionum studium portenditur. Verum de uaticinijs, uaticinantiumque furore suo loco diffusius ac distinctius à nobis disseretur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
