# De rebus coelestibus 201

Pontano, De rebus coelestibus, SVARDINVM SVARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/201

Has igitur animis hominum applicationes Saturnus ac Venus indunt, ubi utriusque in genituris stella opportune, excellenterque collocata, communicatis simuluiri bus dominabitur. At ubi aut utraque stella, aut ipsarum altera ignobiliter op pressa iacuerit, quoniam temperantia illa, quae de amborum mutua commixtione prouenit, retineri nullo pacto potest, nati ipsi futuri sunt lasciui, petulantes, in libidinem ita proni, ut neque sexui, neque aetati parcant, ac ne à belluis quidem abstineant, honestatem, uerecundiam, pudorem in propatulo habeant: quorum etiam ipsorum studium sit puellas nubiles, nuptasque solicitare, solicitatas deci pere, uitamque in ganeis inter scorta & popinones agere. Omnitandem genere turpitudinis, obscoenitatis, seruiliumque impuritatum contaminabuntur, ac (ne qua uirtute redempti sint à uitijs, ut de Crispino Iuuenalis praedicat) sacra, profanaque promiscua habebunt, humanitatem, pietatem, diuinum cultum contemnent, uenena miscebunt, falsis testamentis subscribent, omni denique flagitij genere inquinabuntur. Haec autem ipsa flagitia maiora minoraque futura sunt, magisque aut minus nota pro stellarum ignobilitate, ac signi cuiusque natura, proque aspectu beneuolo aut aduerso. Quoniam autem dum de stellarum harum communitate loquimur, de libidine quoque mentio facta est, non uidetur alienum, uini quoque hac in parte similitudine uti, quod spiritus quidem plurimos gignere, uehementiusque inflare uenas spuma ipsa, & dum miscetur in poculis, & dum humi diffunditur, do cet: quo enim uinum potentius, hoc etiam spumosius est, spiritusque uberiores creat: inflari autem uenas ab atra bile, uenarum ipsarum plenitudo, ac tumor in ijs hominibus qui melancholici dicuntur, aperte monstrat: siquidem illorum uenae plenae ac tumentes sunt, non tam prae sanguinis copia, quàm spiritus easdem inflantis. Id quod in ijs non euenit, qui sanguine multo abundant. Itaque ut uini calor libidinem excitat (neque enim nisi è re ipsa tam diuulgate dicitur, Venerem frigescere sine Baccho) eodem modo bilis atrae calor illam accendit, siquidem magnopere, uinum ut ipsum, inflat. Cieri autem concubitum ab inflatione iudicare inde potest, quod genitale membrum de frigore iacet, ubi uero calorem sentit de inflatione à calore suscitata, turgescit ac tenditur, flatusque ipse per meatus à calore immissus semen impellit in coitu. Quocirca naturale est, qui homines atra bi le, eaque calida abundent, eos libidinosiores esse, propter multum spiritum à calore suscitatum, ac per uenas impulsum. Pleraque enim inflantia, ut terrae tubera, Venerem inuitant. Quod si Saturnus propter humorem hunc atrae bilis libidinem prouocat, Veneri quidem coniunctus, cuius ea appetitio propria est, tanto illam ardentius prouocabit, nec modum in ea retinere aliquem patietur, praesertim ubi nascentium animos propter infelicem collo cationem, in uitia, exuperantiamque impellit.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
