# De rebus coelestibus 202

Pontano, De rebus coelestibus, SVARDINVM SVARDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/202

Esse autem bilem atram huiusmodi naturae, simiorum genus aperte docet, cum animal illud & abundet plurimum hoc humore, & ob libidinem etiam saeuiat, uertaturque in rablem. Esse item tam spirituosam, quàm profecto est, palàm ostendit pul uis ille intra aenea tormenta bombardasque incensus, qui huic humori maxime similis est etiam colore, nedum siccitate. Is enim puluis, ut dictum est, incensus tantos flatus progignit, ut ingentis magnitudinis saxeam, aut ferream pilam longum per aëris tractum eiactet, & quo iactauit quae habuit, obuiam cuncta prosternat ac diruat. De Saturno & Mercurio.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
