# De rebus coelestibus 203-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/203-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/203-2

Cap. V. Eracta iam ea parte, quae ad Saturni communicationem cum planetis singulis in hominum genituris attinet, transeundum est ad Iouem, ad easque animorum applicationes explicandas, quas in genituris Iupiter futuras decernit, ubi cum inferiorum planetarum aliquo singulatim dominatum communicauerit. Ac primum quidem de communicatione eius cum Marte, deinde ordine suo cum Venere, Mercurioque explicabimus. Quoties igitur Iupiter ac Mars soli in genituris communicatis uiribus dominabuntur, eritque uterque magnifice atque è sententia collocatus, qui tunc nascentur, procedente aetate gerent magistratus, prae sidebunt administrationibus, adipiscentur honores, praeficientur tribunali bus, uitae, necisque potestatem exercebunt, deque litibus, causis, ac criminibus sen tentiam ferent. Horum enim corpora cum sanguine atque calore potißimum fo ueantur, sitque ignis proprium, propter leuitatem sursum ferri, atque in altum elabi, eorum animi abunde calefacti ad eorum quae summa sunt appetitionem affectactionemque accendentur. Rerum autem humanarum omnium uitaeque ciuilis sum ma penes honorem putatur consistere, atque in muneribus administrandis, cum inter ciuilia, quaeque πολιτικὰ dicuntur bona, primum honor locum obtineat. Ex hac igitur accensione animi extolluntur ipsi quidem, ab elatione autem suscitatur appetitus ad gerendos magistratus, ad praefectu ras moderandas, quoque animus ipse magis incenditur, maiorque existit, eo etiam maior est, honorumque maiorum appetitio, pro quibus adipiscendis nihil non parati sunt & agere & pati, ut saepenumero relictis bonis artis bus impellantur ad ea, quae sine turpitudine fieri nequeant.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
