# De rebus coelestibus 206-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206-2

Cap. VII. Vpiter ac Mercurius aequalem in genituris potestatem nacti. solique simul imperantes, ac suam in configuratione dignitatem fretinentes, natos praestant ingeniosos, quorum applicationes futurae sint tum ad ea quae ciuiles ad mores pertinent, tum ad illa quae ad animos spectant, cognitione excolendos ac rerum scientia. Itaque pij erunt, religiosi, frugi, benefici, ciuiles, patrocinia, procurationesque exercebunt, rem familiarem cumulabunt, pecunijs abundabunt, plebi accepti erunt, quibus è rebus honores dignitatesque assequentur, eloquentiae operam dabunt, atque in concionibus plurimum ualebunt, magnamque inde autoritatem sibi comparabunt. Iidem animos excolent Grammaticae, Geometriae, Mathematicae, Philosophiae, Poëticae, artiumque bonarum studijs, euadentque docti et clari, quique suasionibus, admonitionibus, consilijsque suis & docendo & instituendo, ac re cte prudenterque consulendo plurimum alijs conferant. Ex hac enim louis Mer curijque communicatione, &, ut ita dixerim, condominatu alterius leuitas, cui acumen etiam perquàm tenue inest, alterius grauitate ac penso tempera tur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
