# De rebus coelestibus 206

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/206

In quibus tamen assequendis adipiscendisque non recedent ab insita moderatione ac tem perantia, neque à bonis artibus, quibus honor gloriaque comparari debet. Ac mihi quidem ubi Iupiter Venusque in unum simul conuenerint, uidetur fortasse non iniuria dictum, formam ipsam materiamque ita simul coire, ut temperamento illi, quod recte in formandis hominibus conuenit, nihil omnino desit: Cum utraque stella sua in qualitate moderata sit, & altera perinde ut Solis in generatione socia formae studeat, altera ut Lunae adiutrix materiam instruat, aptetque informationi, ob idque necesse sit, temperamentum animati corporis omnino consequi, ex eoque temperamento actiones etiam homine ipso dignas, moresque quamprobatißimos. At ubi indigne, abiecteque in hac potestatis communicatione stellae ipsae se habuerint, erunt qui nascentur, in quibus diximus rebus maxime intemperati, ut luxu, delitijsque eorum animi emolliti eneruatique effoeminentur, in coenas conuiuiaque, resque amatorias pecuniam effundant, pudicitiam uenalem habeant, uitam in ganeis atque inter scorta turpißime agant, ac tanquam sues coeno libidinis uolutati infames habeantur, quippe qui artes etiam lenonias, quaestumque meretricium sint exercitaturi, aut ubi minus infames fuerint, euadent histriones, pan tomimi, citharoedi, chorearum magistri, quique ex his, similibusque è quaestibus uitam ducant. Atque haec quidem omnia & in hac Iouis Venerisque com municatione, & in caeteris omnibus ita miscenda & temperanda sunt, ut si gnorum, locorum, aspectuum, finium, altitudinum, deiectionum ratio quamdiligentißime habeatur. De Ioue & Mercurio.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
