Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 207
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim Martis, id est rubrae bilis sit propria celeritas, uehementiorque festinatio, Saturni uero ac bilis atrae tarditas, quaedamque quasi oscitatio, so lius quidem Iouis, hoc est sanguinis moderatio est, motusque maturus ac pensitatus. Quocirca Mercurij uelox atque acuta uis louis pensitatione fre no quasi quodam retenta ita perficitur, &tanquam conditur, ut huiusmo di hominum ingenia futura sint non solum acuta &prompta, uerum matura &recta, sententiae graues, consilia fidelia, facundia grata, atque auto ritatis plena, doctrina exquisita, iucunda consuetudo atque familiaritas, mo res planè ciuiles, res familiaris opulenta. Cum enim Iouis stella felix sit, &honorum ac diuitiarum ministra, diuitiae, honores, dignitates per artes operasque Mercuriales illis conferentur cum autoritate &gloria. Quod si stellae ipsae ignobiliter abiecteque iacuerint in hac ipsa uirium inter se com municatione, natorum applicationes longe different ab eisdem, quas diximus. Siquidem ipsi futuri sunt, pro qualitate abiectionis ignobilitatisque stel larum ipsarum, bardi, stulti, insipientes, stupidi, nebulones, nonnunquam autem nugatores, mordaces, irrisores, sapientiae simulatores ac uirtutis, multa sibi arrogantes, fallaces, circulatores, quique in triuijs multarum rerum peritiam profiteantur, saepe etiam profitebuntur in scholis, aliquando tanquam numine afflati futura praedicent, lymphatique diuino, ut creditum est, furore agitabuntur. Atque haec quidem uarietas ab habitu manat naturaque atrae bilis. Etenim ut uinum, quod supra iam diximus, suapte natura peridoneum est ad prouocationem libidinis, risus, lacrymarum, itemque ad mouendam laetitiam, tristitiam, ad inducendam taciturnitatem, uerbositatem, metum, fiduciam, aliasque atque alias affectiones: sic atra bilis animos hominum ad alias atque alias maxime diuersas res, studiaque ad diuersa applicat, &propensos facit. Quanquam autem haec ipsa bilis naturaliter frigida est, ita tamen est frigida, ut calorem etiam concipiat, atque aliâs quidem modicum, aliâs uero plusculum, nonnunquam ut maximum quoque in modum incalescat. De Bili.