# De rebus coelestibus 208

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/208

Vt enim uinum ipsum, eiusque concalefactio & spumas agit, & spiritus excitat, sic atra bilis ubi concaluit, spiritus etiam gignit, excitatque animum tanquam adhibitis stimulis, nec conquiescere illum patitur, eaque inquies atque commotio propter continuationem (inhaesit enim calor in arido ac solido) id praestabit ac efficiet tandem, ut perueniat quò sibi iam proposuerat. Quam ob causam qui praeclara in re excelluerint ali qua, siue Philosophi, siue Poëtae, siue rerum publicarum administratores, ne de humilioribus loquar artibus, pictura, sculptura, musica, architectura, eos melancholicos fuisse compertum est. Quid plura? Hercules huiusmodi fuisse, Caesarque perhibentur, quod morbus indicare comitialis potest. Nec qui Alexandri res gestas moresque examinate considerauerit, non illum melancholicum fuisse uel asseuerauerit. Quod & à Seneca dictum est, atque in prouerbij loco habitum, nullum magnum ingenium absque dementiae specie: cuius rei bilis atra causa est, quae ubi efferbuit, non nisi uehementior esse atque excandescentior potest: quod in aqua potißimum cernitur, quae natura cum sit frigidissima, tamen feruefacta non solum carnes excoquit, uerum etiam exedit, uellitque ab oßibus. Atque ut aqua & tepefit, & calefit, atque etiam efferuescit, subiectis ignibus, proque ignium qualitate ac continuatione plus minusue à calore afficitur, sic atra etiam bilis perinde ut affecta ipsa fuerit, hominum mouet afficitque ingenia. Quo fit, uti melancholicorum hominum genera sint admodum diuersa, & in multis etiam artibus multa. Ciceronem quoque, qui irridere uidetur uelle quod iam diximus, autore Aristotele, ac medicorum optimo quoque, uel cum primis atra bile affectum ac percitum fuisse inueniet, siquis mores eius, eloquentiae ac philosophiae studia, honorum tantam illam appetitionem, ac primi in republica loci affectationem, tot ac tantas obinde susceptas contentiones, omnem denique uitam eius probe exacteque examinauerit. Huic autem atrae bili licet Saturnus ob frigus atque ariditatem praesit, tamen qua humor ipsa concalescit, qua exercendae atque inquirendae rationi ingenia praeparat atque exacuit, qua etiam spiritus suggerit, qui animum conquiescere nullo modo patiantur, dum eò perueniat, quò uis illa compellit, nimirum Mercurio subijcitur, cuius stellam retorridam esse diximus. Quae enim torrida sunt, diutius ignem fouent, qui in arido ac solido, quae natura terrestris est, potißimum alitur. Quocirca sotus à loue Mercurius, atraque illa bilis à Iouis igne calefacta, atque ab eius humectatione temperata, neue exuratur penitus de calore continuo, humido quidem ipso materiam suggerente, magnorum autor est ingeniorum, magnasque in animis hominum commotiones, spiritusque exuscitat. Quapropter praeclari ac maxime noti euadent, siue arma sequantur, siue literas, siue alias ad actiones animos suos applicent, in quorum genituris lupiter ac Mercurius bene feliciterque collocati, suamque cum dignitate autoritatem retinen tes, praerogatiuas suas, suam etiam potestatem unà communicauerint, aequataque inter se iurisditione ius suum exercuerint. Quocirca nec immerito lo uis filius à poëtis Mercurius est dictus. De Marte & Venere.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
