# De rebus coelestibus 209

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/209

Cap. IX. Ars & Venus quoties soli sibi in geniturarum configurationibus dominatum arripuerint, suamque cum dignitate autori tatem retinuerint, quoniam Veneris humecta uis Martis feruorem mitigat, Martis uero uirilis ille calor foemineam Veneris naturam fouet, ac fouendo calfacit, ut non inepte poëtae finxerint Vulcanum Veneris maritum, natorum animos sic afficiunt, affectosque ita moderantur, ut futuri illi sint laeti, hilares, iucundi, beneuoli, simplices, gra ti, concinni, ludis ac spectaculis dediti adeò, ut ipsi etiam mimos agant, in uoluptatem, atque in res Veneris proni ac procliues, ne à maribus quidem temperaturi, sumptusque his in rebus plurimos facturi, obtrectationis quoque morbo, & ea quae Graece ζηλοτυπια est, laborabunt, Veneris etiam beneficio concupita facile consequentur. Itaque haec ipsa inter Martem ac Vene rem dominatus in genituris communicatio tale temperamentum affert nascentium concretioni, ut commotiones ipsae sensuum ac naturae nihil nisi iucundum ac uoluptarium animis repraesentent. Qua è repraesentatione aßidua & grata, quod dictum est, efficitur. At ex ignobilitate, ac male affecta configuratione, nati ipsi praeter modum ac mensuram à libidine rapientur, nullus ab eis honesti respectus habebitur, nihil illis sanctum erit, quippe quorum etiam oculi procaces futuri sunt, gestus lasciui ac petulantes, uerba illecebrosa, & lenocinij plena, ac molliendis corrumpendisque mulierum ani mis nata. Siquidem nuptas, uirgines, matronas omni arte solicitabunt, nec conuicijs, contentionibusue, aut rixis parcent, facile etiam ob innatam libi dinem periurabunt. Fas & iura promiscua habebunt: plurima etiam per temeritatem patrabunt. Nec uero à natura rationeque alienum fuerit, ut post tantam, tamque continuatam intemperantiam comitiali infestentur morbo, aut mente etiam capiantur. Martis igitur Venerisque ignobilitas, infelixque configuratio, ubi soli simul genituris dominabuntur, compagem corporis atque animae sic inficiunt, ut sensus quoque animumque inde ipsum labefactent: qua è labefactione actiones quoque corruptae intemperantesque proficiscens tur, mores item peruersi, neque corporis habitus satis bonus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
