# De rebus coelestibus 210

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/210

Cap. X. De Marte cum Mercurio. Artis ac Mercurij commixtiones ingenium ut facile acuunt, sic difficile admodum est animum ut temperent, cum uterque propter naturam humoris cui praeest, sit concitatus ac subitaneus, Marsque naturaliter uiolentus, Mercurius autem inconstans & uarius. Rusa enim bilis ubi incensa est atque incanduit, nihil nisi iracundum, immode ratumque repraesentare animo potest: eaque ubi atram exciuit, deque eruore etiam suo illam calefecit, mutuo se uterque humor mirandum in modum & fouet, & uires inuicem sumministrat: quo fit, ut commotiones illae quae ab utraque proficiscuntur stella, utriusque naturam in animis hominum atque in actionibus eorum referant. Itaque ubi ambo, solique in genituris dominabuntur, suamque autoritatem cum dignitate retinebunt, erunt qui nascuntur, acuti, ingeniosi, impigri, uersatiles, agiles, efficaces, astuti, captiosi, subdoli, circumuentores, tergiuersatores, fraudulenti, simulatores, insidiosi, quique ad ea quae uolunt, facile, summaque cum dexteritate se accommodent, consequanturque concupita. Iidem erunt etiam loquaces, nec satis sibi constantes, malis etiam artibus imbuti, ac formidabiles, curiosi, alienorumque consiliorum ac uoluntatum exploratores, quique alios inter se artis bus suis committant, atque hac ratione in simultates & contentiones impellant: atque ut ijdem ipsi in hostem acres atque uehementes sunt, sic de amicis optime mereri student, quos sibi ipsis similes eligunt: magistratus gerent, in quibus armati praeerunt, forsitan & ipsi in militiam proficiscen tur. Tales denique futuri sunt, qui negotijs, laboribusque magnopere delectentur. Malus uero habitus stellarum ipsarum, ignobilitasque collocationis in genituris, atque in hac ipsa potestatis communicatione, ijsdem applica tionibus, humorumque commotionibus acceßionem uehementer grauem ac noxiam facient: qua ex acceßione id efficitur, ut nati ipsi futuri sint peruersis moribus, praecipiti consilio, mente elata, audacia uel summa & temeraria, nulla religione, aut in Deum reuerentia, manibus contaminatis, lingua petulanti ac profana, fide incerta, inconstantique proposito, ut quod proposuerint, facile mutent, quinetiam incoepti conuentique poeniteat, nec stare pa ctis uelint, factumque infectum cupiant uerbis blandis ac fallacibus. Horum quoque peculiaria sunt mendacia, furta, periuria, latrocinia, grassationes, seditiosae factiones, paricidiorum patrationes, falsae obsignationes, uenenorum ministrationes, magicae incantationes, aerarij compilationes, sepulchro rum uiolationes, pecuniarum profusiones, criminum impositiones, templo rum spoliationes, nocturnaque incendia, atque eiusmodi generis scelera pluri ma. Quam ob rem Martis Mercurijque mixturae temperari uix poterunt, ubi soli sibi imperium assumpserint.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
