Latin
Cap. XI
Pontano, De rebus coelestibus 211-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. Eneris ac Mercurij socia potestas in genituris ubi utriusque stella feliciter se habuerit, corporis concretionem sic afficit, ac temperat, ut de ingenio ac nati moribus parentes quaeIscunque ad ingenij excellentiam, morumque temperantiam spectent, iure sibi promittant. Etenim Mercurialis illa bilis, de qua suprà iam diximus, Veneris humore non aliter temperatur, quàm ubi terra hortensis, tenuis ac suauis pluuiae irrigatione madescit, qua è madefactione accedente post moderata Solis irradiatione germinat, suasque herbas fundit, multa cum uenustate &copia. Neque enim aptiorem afferre similitudinem hoc in loco iudicio nostro possumus. Siquidem humor ille retorridus hoc ipso genitali Veneris atque admodum feraci humore large fotus, in natorum ingenijs ea praestabit, quae in hortis bene cultis, ac pulla terra lenior praestiterit pluuia. Cum enim Mercurius rationi praesit, Venus appetitioni, haec quidem ipsa ad rationis perscrutandae studium, nati appetitùm aßidue excitat, &in appetendo, &in peoscrutando uoluptatem, quae Veneris est propria, quasi rorem quendam diffundit, qui perscrutationis laborem non modo leuet, uerumetiam suauitate ad illum sua inuitet ac tra hat, ac primum quidem ad excolendum ingenium, sequendasque arteis inge nio dignas, illius cogitationes spiritusque exuscitat. De qua quidem exuscitatione continua &grata, &quidem naturali, animi ipsius aepplicatio, in genitaque propensio ad illud assidue recursat, ac uolens eò fertur, quod natu ra ipsa quidem tanta cum uoluptate sequendum proposuit. Dignae autem inge nio artes perhibentur, quae in illis quidem uersantur quae animi dicuntur bona. Praecipuum autem ac maxime gratum iucundumque animi bonum est scientia, rerumque cognitio, in qua mens ipsa, mentisque peruestigatrix illa euagatio conquiescit. Quocirca qui eiusmodi erunt ingenio, Veneris ac Mer curij dono praediti, ij futuri sunt naturae ipsius penè artifices, rerumque naturae magistri, philosophi, poëtae, quique scientes ac intellegentes dicuntur, optimeque instituti sunt: quorum animi affecti atque etiam ornati erunt pietate, 212 10. PONT. DE REB. COEL. LIB. VI.