Latin
AD PETRVM BEMBVM
Pontano, De rebus coelestibus 214
Unproofread scanNot analysed yet
Atque, ut Aristoteles tradit, in ipsa anima inesse parteis alias rationi obtem perantes, alias quae nullo modo rationi uelint subijci: sic mihi partienda ui detur sensibilis corporis species, ut alia quidem sit quae nobis cum belluis sit communis, alia quae tantum sit nostra, id est hominis solius propria. Quam ob rem non inepte à Poëtis traditum est, Geryonem triplici anima, triplici etiam corpore fuisse praeditum. Quoniam autem rationalis animae imperium est proprium, uegetantis autem ac sentientis seruitium, ut Sallustiano utar uerbo: ita quidem sentiens uis subseruit ratione utenti, ut eius tanquam ministra atque exploratrix exquirat, praeparet, repraesentetque illi omnia quae uiderit, audiuerit, olefecerit, gustauerit, quoque etiam modo tetigerit. Quibus repraesentatis, &tanquam oculis eius, id est intellegenti ui exposi tis, sic omnia considerat, atque perpendit, eadem illa tanquam in trutina expendendo secernat, secernendo singillatim inspiciat, demum iudicet, sicque inspiciendo ac iudicando in illa illabatur &penetret, ut postmodum eorum omnium rationem &causas appositißime reddat: à qua effectione quoniam hac in parte praestat atque excellit, rationalis cognominata est anima: ab hac autem ipsa anima hominum proficiscuntur actiones, quarum aliae membro rum corporis ministerio aut solum, aut maxime indigent, aliae aut parum, aut fortasse nihil praeterquàm quod anima sensuum sumministratione, operaque illorum utitur. Nam &cogitando, &perscrutando, &distinguendo, &discutiendo, &multa simul separatim ue contemplando, sensus quoque fatigantur. Insunt etiam animae huic tres siue potentiae, siue uires, siue affectiones: sunt qui uirtutes uocauerint. Nam &M. Vitruuius arborum uirtutes atque herbarum uocat. Nec M. Cicero hoc ipsum non etiam innue re uidetur, cum ait: Nam nec arboris nec equi uirtus quae dicitur. Eas autem tum ab ira, quae de sanguinis accensione gignitur, irascibilem, tum à cu piditate utilis ac iucundi concupiscibilem nunc uocant. De rationali uero cur ita nominetur, iam diximus. Quocirca cum erraticae stellae humoribus, è quibus homo constat, praesint, hique ab illis moueantur, motus autem uisiones exuscitent, haeque animam afficiant, anima uero uisionibus ipsis excita eò tandem propendeat, atque applicet, quò aßiduo quasi quodam uen to agitata impellitur: hinc efficitur, ut nos ipsi eas artis actionesque sequamur, ad quas natura ab ipsa impellimur, &quodammodo instituti sumus. Neque enim nisi impulsus quasi quidam, perinde ut uentorum est, aßidua illa uisio num recursatio. Atque eo quidem maior est &uehementior, quod uentus exterior quidam impulsus est, uisque aliunde adueniens: at uisionum impulsio interna est ac potius natiua. His autem partibus, hoc est irascibili, concupiscibili, rationali, tanquam earum motores, ac rectores quasi quidam prae sunt Mars, Venus, ac Mercurius. Cur autem praesint, etsi ratio satis per se manifesta est, nihilominus in hac etiam parte disserendum esse aliquid duximus. Irae motus, hoc est calefacti sanguinis excitatio animam mouet, motus autem hic ipse maior ac minor futurus est, pro excitationis ipsius mensura. Commotio autem haec animae hominem ipsum ad agendum impellit.