# De rebus coelestibus 216

Pontano, De rebus coelestibus, AD PETRVM BEMBVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/216

Vis autem rationalis nullo in corporis humore, nulla in eius parte collocatur, eam tamen uim sensus qui corporei quidem sunt, adiuuant, fouent, & tanquam itineris duces uiam quasi quandam ad exquirendam, assequendamque rationem demonstrant atque aperiunt. Huic animae parti ac uirtuti eius, ut etiam in commentationquam libris ostendimus, Mercurius praesidet, atque ita quidem praesidet, ut Soli hac in parte subseruiat ad perficiendum hominem, quod rationale animal de ratione ipsa uocatum est: idque ut perfici atque absolui à Sole posset, quatuor primum humoribus opus fuit, sumministrante materiam Luna, tanquam generationis socia. Itaque uice aëris sanguinem sibi à Ioue Sol mutua tus est, qui calore quidem Soli, humido autem Lunae opitularetur: loco terrae bilem atram à Saturno, qui frigiditate sua Lunae adesset, siccitate uero ei, siccitas enim caloris est familiarißima: pro igne autem bilem rubram à Marte, qui calore ac siccitate sua suffragaretur, quemadmodum Venus frigido atque humecto Lunae. His igitur elementis, atque humoribus, his etiam auxiliatoribus in fingendo humano corpore usus est Sol, & quidem appositissime. Primum enim quod generatio futura esset è contrarijs, Sol se pro uiro ac mare geßit, usus Luna pro coniuge ac muliere. Itaque hinc forma ex par te Solis, illinc materia ex parte Lunae simul conuenere. Quoniam autem duo aduersantia atque omnino contraria conuenire in unum nequeant, nisi medijs adhibitis, quae contrarietatem atque repugnantiam utrinque temperent, nec forma ipsa impingi nisi per calorem in humidam posset materiam, cui tamen frigiditas ei insita repugnaret, media adhibita sunt, quae inuicem seque omniaque simul mixta moderarentur: siccitas, quae tum calori, tum frigori fa miliaris esset, hae enim qualitates agentes sunt: & feruor Martius, qui calo ri adesset Solari, ne ab humido extingueretur: tum etiam Saturninum frigus, quod humidum à calore atque exarescentia tueretur, praesertim quod animal hoc mortale futurum esset. Calori Solari, qui genitalis esset, adiectus est fer uor Martis urens ac corrumpens: Lunari autem frigori adiecta est Saturnina frigiditas, quae ueneni uim quandam in corrumpendo retineret. Nullis igitur in humoribus corporis sita est ratio, nullis in membris: non Ioui addicta, qui dominatur sanguini, à quo corpori alimentum sufficitur: non Marti, qui rubrae bili quae de sanguine ipso excernitur: non Saturno, qui atrae: non Lunae, aut Veneri, quae pituitae. Quomodo enim in terreno humo re ratios collocabitur, qui tantopere obtusus est, nulliusque commotionis? quomodo in aqueo, cuius motus est etiam magnopere tardus, uis autem hebes ac retusa? cum aëria etiam qualitas nequaquam tanti acuminis sit, tantaeque celeritatis ac penetrationis, ut rationalis potestatis sedes in ea collocari debeat. Nam ignea ac Martia uis si idonea est irae, parum tamen apta est conquirendae rationi, cui motus temperatior, minimeque praecipitatus accommodari debeat: ipsum autem acumen ut penetrabile, sic minime attenuatum ac frangibile, ne tanquam furtim surrepat, hucque atque illuc fugitiuus dissiliat.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
