Latin
AD PETRVM BEMBVM
Pontano, De rebus coelestibus 217
Unproofread scanNot analysed yet
Sol igitur uim hanc rationalem sibi ipsi retinuit, atque ut autor praestantißimus humani corporis, partem hanc hominis praestantißimam sibi adiudicauit, ea tamen conditione, ut regiam sibi maiestatem geti nens in potestatis rationalis uim autoritatemque Mercurio subrogauerit, utpote maxime sibi uicino &familiari, ut natura tantopere uersatili praedito, ut nulli omnino qualitati addicto, ut qui facile se in aliorum naturam non modò conuerteret, uerumetiam naturas, mores, applicationesque indueret, cuius ad eum accessus, itemque ab eo recessus essent etiam frequentio res, qua è re familiaritas tanto maior atque obstrictior inter ipsos iniretur. Nam Veneris natura (licet eius stella sit etiam Soli proxima) quia foeminea, quia Lunae socia, quia uersatilis nequaquam esset, si cupiditati apta est, non tamen idonea est, quae praesideat rationi. Mercurij itaque status in ge nituris rationalis amimae futurum statum denuntiat, actiones item atque artes futuras, illarumque qualitates. Si enim bona cum Saturno familiaritate iun ctus fuerit, mutuatus ab eo tarditatem, firmitudinemque cogitandi, &inda gandi constantiam, atque è tarditate constantiaque contemplationem, ac rerum pensitationem, celeritatem suam, insitumque sibi acumen tempe rabit: quinetiam persistet diutius in cogitationibus atque in suscepta inuestigatione firmius perseucrabit, singulaque magis ac magis intuebitur, &cautius considerabit, maturiusque ex eo de illis iudicium feret: à loue mutuabitur rectitudinem ac mensuram, iudicijque integritatem cum aequabilitate et penso, pro natura familiaritatis atque aspectus. Hae enim ipsae affectiones tum Saturni, tum Iouis, humorum quibus illi praesunt, naturas sequuntur: à Marte alacritatem, uehementiam, fiduciam, ut sit acris atque alacer in suscipiendis cogitationibus, uehemens in persuadendo, atque in iudicando generosus &liber: à Venere suauitatem, bonitatem, iucunditatem, ut sit in suadendo iucundus, in iudicando honus, cogitationes uero eiusdem suaues ut sint, ab omnique acerbitate alienae: à Luna uero mutuabitur non ea solum quae Lunae sunt propria, uerum &illa quae à stellis alijs ipsa sibi mutuata fuerit, aßidua decursione sua. Haec tamen omnia pro cuiusque statu ac suo, quae tamen ipse &ad Solem referet, &à Sole ad ipsum referentur. Neque enim alia ad rationem inueniendam est uia, nisi huc atque illuc discursando, haec atque illa aut sequendo, aut fugiendo, alia considerant do, alia reijciendo, ijs inhaerendo, ab illis recedendo, quaedam probando, quaedam contrà improbando, praeterita memorando, praesentia pensitando, futura praesagiendo, singula denique seque ipsum, resque suas metiendo.