# De rebus coelestibus 219-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219-2

Cap. I. Ars igitur cum fuerit magisterij atque actionum dator, proque dignitate ac excellentia praefecturae huius suae collocatus, si feliciter, felicibusque à stellis conspectus illustrabitur, nocturna quidem in genitura (siquidem nocturno gaudet Mars tempore) decernit militiam, decernit militari ab exercitatione ac disciplina, bellicisque item ex artibus gloriam, honorem, magistratus, praeclaraque pol licetur insignia. Praeficietur enim natus ille aut cohorti, aut legioni, aut tribunus erit, aut equitum magister, aut ductabit exercitum, aut maximam aliquam potestatem maxima cum licentia exercebit: quae quidem Martis decreta minuentur ex dignitatis autoritatisque eius imiginutione. Quod si autoritas imminuta fuerit adeò, ut ad artis opificas, ac manuum magisteria descendendum sit, tamen ut in his decernendis dignitatem quoque Mars suam magna è parte retineat, natus ipse quae circa ignem, aut quae circa ferrum uersatur, artem exercebit, quadam cum nobilitate atque praestantia, interque artifices alios commendatione & fama. Erit autem ars quae igni exerceatur, ubi Mars Soli ratione aspectus aliqua configurabitur, qualis est ars fabri ferrarij, aut fornarij, aut fornacarij, aut fusoris, conflatorisque. Vbi uero nulla cum Sole aspectus ratione iungetur, ars ipsa ferro administrabitur, futurusque est natus is aut agricola, aut lapicida, aut faber lignarius. Quod si aspirare ad illa Martis ipsius status eum non patitur, artes mi nus nobiles ac minus honestas, aut ex igni, aut è ferro nihilominus sequetur, futurus aut lanius, aut faber ferrarius, aut cultrarius, spathariusue, aut lori carum thoracumque fabricator, aut aereorum uasorum, aut tympanorum, aut aeneorum tormentorum fusor.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
