# De rebus coelestibus 219

Pontano, De rebus coelestibus, AD PETRVM BEMBVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/219

Deinde patria uidenda est, cum sat notum sit, non omnis artes quocunque in oppido exerceri posse. Quis enim unguentariam exercebit in Apennini iugis, aut Al pium appendicibus uitam ducens? Cauenses plerique omnes aedificiorum structores sunt, Anglonenses ferrarij atque aerarij fabri, Sulmonense, aurifices. In Marsis non pauca inuenias oppida, quorum oppidani praeter ouium pasturam aliud omnino nihil aut exerceant, aut curent. In Apulia qui agro colendo tantummodo studeant. Tertio loco climata, terrarumque acclinationes, cum differant inter se, nec eaedem sint in illis significa tiones, ac stellarum decreta. De Marte datore artis ac magisterij.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
