# De rebus coelestibus 22

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/22

Rursus felicium stellarum, quae generationem ac rerum prouentum adiuuant, Solis ac Lunae regias triangulari ac sexangulari aspectu irradiant, & tanquam uenerantur. Nam Pisces triangulari, Taurus sexangulari aspectu Cancrum uident: Libra Leonem sexangulari, Sagittarius triangulari aspicit. Quinetiam cum perniciosißima Saturni stella radiatione maxime noxia, Martis uero quod minus esset perniciosa, minus etiam noxio è loco Solis ac Lunae diuersoria oppugnarent, cautum & perspectum est, ut saluberrimum Iouis sydus aspectu maxime salutari, Veneris uero, quod lumen eius minus esset ualidum, è locis non adeò cognatis domos eas intuerentur. Quandoquidem ut maximo maxima, sic minori debentur minora: quod tum naturae legibus, tum etiam ciuilibus est cautum. Sequitur post haec explicatio ea quae ad altitudines pertinet, sic enim ueteres appellauerunt, quae hodie dicuntur Exaltationes, Graecè sunt ὑψό ματα, unde recte dici possunt & Celsitudines, & Sublimitates, quinetiam Subleuationes, quarum quidem rationes hae traduntur. De Altitudinibus Planetarum. cap. XIII. Olem autorem procreationis esse, eamque signiferi partem, quae ab Ariete incipiens sexto in signo desineret, uitae consu lere, actueri ea quae nata essent, paulò antè diximus. Quo fit, ut exacta iam hyeme ubi Sol è remotis Zodiaci partibus magisque corruptioni aptis ad Arietem peruenit, quasi in patriam, atque ad gerendam rempublicam redierit, laetetur, & tanquam gaudio exiliat, ut qui & generationis regionem, & conuenientis secum naturae signum sit ingressus, in quo & augescere dies incipit, quem praesentia eius efficit, & calor qui est Solis proprius, singulis diebus incrementum accipit, Sole ipso sublimiorem iam coeli partem peragrante. Quando autem Soli primus iure suo locus ut in generatione, sic in hac constitutione datus est, merito secundus Lunae conceditur, quae secundam post Solem autoritatem iure sibi uendicat. Quocirca Lunae altitudinem esse in Tauro uoluere, quod signum est à Solis altitudine secundum. Ad haec cum Luna ipsa lumen à Sole, annus uero principium ab eodem Sole capiat in Ariete constituto, si cum Sole Luna in altitudinis eius parte coëat, non ante, post coitum apparere incipiet, ac lumen suum terris diffundere, quàm Taurum ingressa sit. Iure igitur altitudinem Lunae constituerunt in Tauro. Quod si procrea tionis COEL. LIB. I.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
