# De rebus coelestibus 223

Pontano, De rebus coelestibus, Caput III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/223

His igitur è rebus nati ipsi comparabunt sibi tum diuitias plurimas, tum summam com mendationem ac famam, cum singulari etiam autoritate & gratia, si Mercurius in his decernendis beneuolarum stellarum fauore suffragijsque adiutus fuerit, secus uero cum à beneuolis destitutus atque à maleuolis impugnatus. Vbi autem Mercurij status mediocris fuerit, decernuntur mediocria munera, magistratusque mediocres, siquidem futuri sunt nati notarij, bibliopolae, exscriptores. Quod si Mercurius in pigris ac deiectis inuenietur locis, artes quoque quae decernuntur futurae sunt humiles atque abiectae, ut custo dia portoriorum, ne quid in comportandis aut exportandis mercibus frau dis fiat, ut portarum urbis, ne quid detrimenti patiantur uectigalia, ut disquisitio fraudum ac furtorum, ut alia eiusmodi siue onera, siue munera quae persaepe habentur non solum humilia, atque inhonesta, uerumetiam infamia. Aspectus autem atque familiaritas stellarum aliarum in hac artium distribu tione, atque in agendis rebus quid praestet, praetereundum ne id quidem est. Si enim Mercurio Saturnus affuerit, natum faciet in actionibus suis, suoque magisterio tacitum, maturum, suspensum, grauem, austerum, qui tamen quandam mansuetudinem prae se ferat, qui consilia sua in pectore contineat, qui occulta animi superbia inflammationeque laboret, qui multa sibi ipse persuadeat, multa etiam aut dissimulando praetereat: seque curare parùm ea ostendat, quae quidem sit uel admodum curaturus, aut simulando procuraturum quodammodo promittat, quod etiam sponte praeteriturus sit: denique sua qui consilia, quodque animo destinauerit, celare alios semper cupiat, cautus, obscurus, difficilis, rigidus, futurorum prospector, praesentium prolatator, atque in exequendis rebus cunctator. Haec quoque Saturni cum Mercurio familiaritas atque configuratio natum faciet rerum alienarum dispensatorem, aut somniorum coniectorem, aut interpretem, aut hariolum, aut futurorum prae dictorem, aut numine afflatum, aut qui in templis conuersetur. Vbi autem Mercurio Iupiter suffragator astiterit, in administrandis rebus nato praestabit animi magnitudinem, in iudicando rectitudinem, in coërcendo moderationem, in reddendo iure iustitiam, in moderando populo grauitatem, in deliberan do pensitationem, in sedandis seditionibus animi robur ac firmitatem, in componendis odijs, simultatibus, inimicitijs dignitatem ac supercilium, in puniendis facinoribus seueram animaduersionem, in pace conseruanda stu dium quamdiligentißimum, in interpretandis legibus circum spectionem, in condendis prudentiam: denique in singulis actionibus natus ipse prae se feret aequi, recti, honesti, publicique boni curam, item continentiae, atque aequabilitatis, dictorum, conuentorumque obseruantiam & fidem, de honore, laude, uituperatione, infamia summam solicitudinem: eritque ita institutus à natura, ut iussis ac praeceptis suis planè obtemperari uelit, ac nihilominus in contumaces placabilitate utetur pro tempore, rerumque conditione.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
