# De rebus coelestibus 224-2

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/224-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/224-2

Cap. IIII. sterij. Is autem è tribus qui nam sibi tradendi magisterij autoritatem artiumque exercendarum capiat, coeli quidem situs ostendet, locorumque constitutio. Qui enim eorum in coeli culmine quam aut in horoscopo, aut in occiduo seu imo in cardine, aut in potioribus coeli locis repertus fuerit in genitura, cum reliqui tamen duo humilioribus in locis collocentur, neque bene se habeant, illi utique tradendarum artium prouincia uni erit decreta. Sin & alter paribus ac similibus praerogatiuis suffultus fuerit, uterque simul aequata potestate actiones, magisteriaque decernet.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
