Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 225
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ubi mathematicus uiderit, uires ac facultates utriusque stellae in decernendo miscebit, simulque temperabit quàm poterit exactißime. Vbi autem contigerit tris hos artium dispensatores pigris atque deiectis in locis moerentes iacere, et tanquam sordescere, omnibus quidem praesidijs ac fauoribus uacuos, aut forte hostiliter ab aduersantibus stellis oppressos, in quonam hominum numero natus ille habendus sit nesciam, quippe qui praeter effigiem uix sit hominis aliud habiturus. Si uero contigerit duos simul ex ijs aequata potestate tradendae artis sibi ius desumere, hique Mars ac Mercurius fuerint, natus ille in cuius genitura Martis haec Mercurijque societas sorte euenerit, futurus est aut accusator, aut medicus, aut chirurgus, aut statuarius, aut scutarius, atque armorum faber, aut diuinarum fictor imaginum, aut figulus, moribus tamen haud satis compositis: siquidem futurus est adulter, falsarius, maleficus, idem quoque palaestram lu ctator frequenter exercebit. Cui societati si Saturni quoque aspectus accesse rit, ad mores tam incompositos illud etiam adiungetur, ut sit homicida, grassator, rapax, latrunculus, abactor. Vbi autem Iupiter illos aspexerit, natus futurus est pugnax, efficax, uehemens, armorum exercitator, atque alieno rum occupator bonorum, quibus artibus rem sibi familiarem comparet. Si uero societas ipsa Martis ac Veneris fuerit, decernet unguentariam, tincto riam, tonstrinariam, fusoriam è stagno, plumbo, aere, argento, aut auro, agriculturam, ueneficariam, medicinam, eam uidelicet quae potionibus curat. Huic autem ipsi societati si Saturnus testem se praebuerit, illud adiunget, ut medicus ille inter alia curandarum aegritudinum remedia deorum quoque signis ac simulacris utatur, magicisque carminibus: &illud quoque praestabit aspectus hic Saturni, ut nati futuri sint polinctores, bustuarij, funerum curatores, quique celebrandis exequijs, decantandis mortuorum laudibus, naenijsque deplorandis praeficorum fungantur officio. Forsitan et correpti furore, utpote lymphati dei cuiuspiam numine afflabuntur. Quoties autem testem se Iupiter exhibuerit, augures futuros denuntiat, haruspicinaeque peritos, quique sacris in locis uersaturi sint, aut sacra ipsa custodituri, uel solemnibus in pompis illa delaturi, aut matrimonia conciliaturi, compulamque maritalem, quibus ex artibus uoluptarie admodum uiuent, nihilominus periculis sese libenter obijcient. Quod si tradendarum artium societas ipsa Mercurij ac Veneris fuerit, nimirum hac è societate indicantur studia musicae, cantus, tibiae, lyrae, item uersuum poëticorumque numerorum, praesertim si domiciliorum propriorum inter stellas ipsas fiat commutatio, quinetiam scenae, scenicorumque ludicrorum, chorearum, ac mimorum.