Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 226-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. De magisterijs ipsis, &eorum qualitatibus. Vamuis autem de actionum, artiumque traditione satis multa dixerimus, nequaquam tamen hoc quod reliquum est, praetereun dum uidetur, in omni quantitate tria esse consideranda, quod maximum, quod minimum, &quod medium est. Artes igitur et quae à planetis traduntur magisteria, ubi earum dator tanquam in maiestate quadam collocatus praesidet, decernuntur &ipsae primariae atque excellentes. Si enim Mars in decernendis nati actionibus, uirium suarum amplitudine ute tur, nihil fabrile, nihil sordidum in nati animum per simulacra illa quae à sen sibus offeruntur insinuabit. Magni enim ignes postquam candenter accensi sunt, nihil fumidum euaporant. Itaque natus ille, quod ignis, quod rubrae bilis proprium est sursum moueri ac ferri, nihil nisi altum atque excellens aut appetet, aut conabitur. Quo circa fauente autore ipso artium ac datore, auxiliaque primarijs è locis summittente, consequetur magistratus, praefecturas, tribu natus, autoritatemque imperatoris, cum summa etiam potestate ac licentia, prae sertim ubi aliae stellae fauorem quoque suum fauentibus è locis conferent. Vbi ue ro Mars ipse magisterij dator humiliter atque abiecte collocatus fuerit, artes quoque abiectas &despicabiles decernet. Quoniam autem omnis tum maxi ma tum minima quantitas, quae partibilis quidem sit, latitudinem habet aliquam: ut si quis constituat, centum summi loci culmen obtinere, decem minimi, ubi quis propter Martem nequeuntem centenarium implere numerum, non poterit dux atque imperator exercitus euadere, euadet praefectus equitum, quippe cum Mars illi nonagenarium tantum numerum decreuerit: euadet tribunus militum, aut centurio, aut praefectus fabrorum, cum tribuno illi octogenarium, centurioni septuagenarium, fabrorum praefecto sexagenarium tantum numerum decreuerit. Eodem modo in tradendis artibus ignobilioribus futuri sunt gradus ignobilitatis, &eius cui nouem, &eius cui octo COEL. LIB. VII. 227 octo, &eius cui septem, aut cui sex, &deinceps, ut sui cuique definiti sunt numeri: atque ut summus ille numerus imperatorem constituturus est exercitus, ita infimus uindicem rerum capitalium, atque carnificem. Intersummum autem &imum, quando medium interiacet, et ipsum quoque medium habet numerorum atque graduum suorum constitutionem. Nam &in manuarijs, id est sordidis artibus quae igni exercentur, aut ferro, gradus quoque constituti sunt sui.