Latin
Caput VII
Pontano, De rebus coelestibus 231-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VII. Ec uero hac praesertim in parte omittenda duximus ea quae à Ptolemaeo traduntur, cum de hac ipsa magisterij traditione in quarto Apotelesmatum libro praecipit, inquit enim: Signa illa per quae fertur geniturae tempore actionum distributor, nonnihil pro qualitate sua actionum nati qualitatibus conferunt. Etenim signa quibus humanum inditum est nomen, quaeque ipse ἀνθρωπομωρφα nominat, mi rum in modum conferunt ad omnem cognitionem earum scientiarum, quae propriae sunt hominum, atque ab ijsdem ipsis ad communem usum excogitatae atque inuentae. Signa uero quadrupedum animalium ad effodienda metalla, ad exercendam mercaturam, ad aedificandas domos, atque ad fabriles artis sequendas. τροπικὰ autem signa, quaeque aequidialia sunt, commutandis mercibus, contractandis nego tijs, agrisque colendis, mensuris item, rebusque geometricis ac sacris. Terrena uero signa, &item humida magisterijs, quae in humidis, uel per ea quae humidae naturae sunt, exercentur: quinetiam cognoscendis herbarum natu ris, atque illarum usui, exercendis nauium fabricis, atque ad ea quae ad sepultu ras pertinent, quaeque ad salis usum, resque sale contingendas, quaeque item ad sa pores uoluptarios subministrandos inuentae sunt: quarum rerum si suo tem pore Apitius magnus fuit artifex, non minor tamen nostra aetate siue magi ster, siue recitator fuit Bartholomaeus Platyna.