# De rebus coelestibus 232

Pontano, De rebus coelestibus, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/232

Sed ad Ptolemaeum redea: mus. Maximum, inquit, actionum ipsarum indicium faciet Luna, cum à coi tu digressa, atque ad locum ubi Mercurius reperitur, delata cum illo copula bitur. Si enim fuerit in Tauro, aut in Capricorno, aut in Cancro, faciet augures, immolatores, quique per patinas uaticinentur. In Sagittario, aut Piscibus, daemonum elicitores. In Virgine, aut Scorpio, magos, astrologos, pro gnosticatores, quorum etiam sermo sit plenus grauitatis, autoritatis atque sententiarum. In Libra, in Ariete, in Leone, numine afflatos, fanaticos, quique tum lymphati, tum procerriti dicuntur, somniorum coniectores, exorcistas. Quae quidem omnia diligentißime contemplanda ac metienda esse illud do cet, quod quae dominatum hunc suscipiunt stellae, ubi eoae fuerint, aut cardinales, actiones decernunt, & quidem cum autoritate, natisque ipsis prima rium in illis locum statuunt. Occiduae uero aut à cardinibus declinantes, nequaquam primarios, uerum subiectos alijs potius suis in artibus atque actio nibus illos fore annunciant. Quibus si beneficarum stellarum fulgor affuerit, eaeque in apice circuli sui effulserint, artes, actionesque decernentur cum celebritate, lucro, laude, atque existimatione. Sin maleficae offuerint, cum abiectione, indignitate, damno ac periculo. Siquidem impugnante Saturno, ob segnitiem ac simulationem nocumenta ipsa obuenient, Marte uero aduer sante, per pericula & publicationes. Vtroque autem simul impugnante, siue ab apice atque ab eminentia, siue ab humilitate ac deiectione circulorum suo rum, euersio ac tanquam diuastatio quaedam indicitur pro situ ipsorum, proque in partem uel eoam, uel occiduam positura. Haec itaque, atque in hanc sententiam à Ptolemaeo tradita sunt, ac minus fortasse explicate, quàm res ipsa ferebat. Siquidem facta diuisione signorum quadrupedum, post ita sub dit aequidialia, ac si Aries quadrupes non esset: subdit etiam signa terrestria post factam mentionem signorum humana specie figuratorum, ac si virgo non esset ex horum signorum numero, aut tropicorum è numero Capricornus, cum post adiungat signa terrestria. Quocirca desiderio quo dam disciplinae huius in apertiorem atque compositiorem formam uindican dae, de inexplicatione conquerimur. Quam ob rem parti huic quae de artium est datore, illam etiam adiungemus quae ad inueniendum cognoscendumque geniturae dominum tota pertinet, quod in sequenti libro praestabimus. Si enim actionum dator artes, actionesque, quas natus ipse secuturus est indicat, & geniturae ipsius dominus omnes tibi nati propensiones, mores quoque omnis sic exprimet, & tanquam in pictura sua per lineamenta inum brabit, ut facile his omnibus simul mixtis, consideratisque nati animus per fenestras quasi quasdam introspiciatur. Nec uero geniturae dominatus tri bus duntaxat erraticis permissus est, ut artium atque actionum, uerumetiam erraticarum cuique suo loco conceditur. Solem tamen ac Lunam sic excipimus, utpote quos pudeat partis cuiuspiam patrocinium suscipere, cum uitae totius ac fortunae uniuersae imperium penes se habeant, quaeque ad corpus ac spiritum pertineant, moderentur omnia. Septimi libri de rebus coelestibus finis. IOANIOVIANI PONTA

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
