# De rebus coelestibus 236

Pontano, De rebus coelestibus, PETRVM SVMMONTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/236
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/236

Neque enim uerebimur contagem appellare eam, quae Graece est συμπάθεια, quam Cicero ipse contagionem uocauerit. Quae quoniam ita sese habeant, eo libentius prosequemur quod coepimus, ut et naturas commixtionesque stellarum explicemus, & causas simul naturales illis accommodemus, quantum ars, quantum natura rerum patitur, monstratque diuturnior solertißimorum hominum obseruatio. De domino geniturae.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
