Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 240
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca animi inflationem, &superbiam, &honoris appetitionem Saturnus Lunae sic commixtus ingenerat. Contrà ubi Luna decrescens quidem, atque imminuto iam lumine ad Saturnum fertur, quia frigiditate atque siccitate sua Saturni frigus ariditatemque quodammodo obtorpefacit, atraque illa bilis refrigescit admodum, qui hoc in statu in lucem uenit, futurus est sordidus, abiectus, despicabilis, at que in assiduo ferè luctu, squaloreque uersabitur, atque eo magis si Saturnus ipsem à Luna conuentus fuerit, uel in sua Lunae ipsius domo, uel Martis in domicilio aut finibus. Quod si in Mercurij domo, aut finibus haec contigerint, atra illa bilis afficietur adeò permixtione ab haec, Saturnusque perinde ut peste quadam infectus ita aegrotabit, ut nati illius animum peruersis, ac maxime corruptis moribus, applicationibusque inficiat: quippe qui futurus est periurus, maleficus, uenenarius, quique parentes, fratres, cognatos hostili etiam animo insectetur. Profecturae autem è bonis humorum commotionibus uirtutes, rectisque è propensionibus, mirum in modum augebuntur. E malis uero ac perniciosis prouentura mitigabuntur uitia, quoties benefica rum stellarum aspectus opportuno ac beneuolo è loco decernentem haec Sa turnum radijs suis inhibuerint. Tertio autem loco, quoniam de fortunae bo nis ratio habenda est, si geniturae gubernaculum accipienti Saturno, oppor tunoque in loco collocato, opportuno etiam ac felici è loco beneficae stellae suf fragium contulerint, sitque diurna genitura, quoniam die Saturnus gaudet, perinde ut atra bilis refocillatione caloris, ipse uero aut sua in domo, suis ue in finibus, aut in Solis hospitio, aut in domo aut finibus Iouis collocatus fuerit, quoniam atra bilis, &quod nigrum fel à quibusdam etiam doctis ui ris uocari uideo, sanguinis, hoc est humidi calidique admixtione uehementer gaudet, ipseque Lunae, ut dictum est, augescentis societate laetatur, natus ille futurus est nobilis, praeclarisque in actionibus ac negotijs uersabitur, honores, dignitates, magistratusque eos consecuturus, quos signa, loca, signorumque ipsorum domini, eorumque configurationes pollicebuntur. Qua quidem in parte exacte adamussimque tractanda, mathematicum ipsum non minori solertia prudentiaque uti uolumus, quàm in aegritudine curanda, morbisque sanandis, ut saepius à me dictum est, medicum, atque eo magis, quod medicus mathematici opera consilioque adiuuari plurimum potest. Generaliter autem Saturnus ab uxore, ac liberis, nati animum propter frigus, hoc est lentitudinem, tristitiam, remißionem, sanguinisque ipsius relaxatum habitum abalienat. Itaque nec alienum ab eius stella est quod fertur in fabulis, Saturnum filios uorare solitum, proptereaque Cybelen uxorem mentiri solitam lapides se esse enixam. Vitae autem subsidia aut humidis è ministerijs, aut aquosis in locis Saturnus suppeditat, ac quodcunque praestat, magnum per laborem, nec nisi difficulter praestat. De Ioue geniturae domino.