# De rebus coelestibus 241

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/241

Cap. III. Vpiter geniturae dominatum sortitus, si diurna genitura fuerit, Lunaque luminosa, nati corpus moderata admodum compage formabit, nam & multo illud irrorabit sanguine, & membra decora compositione disponet, faciem quoque honestis oculis, & caput multo capillo adornabit, candorem per totum etiam corpus diffundet, quin pedum quoque incessum digna quadam motus com positione nobilitabit. Decorum hunc corporis totius statum comitabitur nitida quaedam mundities, atque ab ipso loue gestus magna cum dignitate concessus. Ipsam autem corporis tam honestam fabricam dignae quoque fa brica corporis animi proclinationes sequentur, quales natura quidem ipsa sanguinis mouet Siquidem natus ille cuius Iupiter patrocinium susceperit, magno erit animo, magna etiam honorum appetitione, laudis quoque ac gloriae permulto ducetur studio, apud quem fides, rectitudo, integritas primae semper futurae sunt. Idem erit amator honesti, defensor aequi, publi ci item boni procurator & autor, cum amplis ac primarijs uiris conuersabitur, eiusque consuetudo ubique probabitur, simplicitatem colet, amicitiam seruabit, beneficentiam promiscue exercebit. Idem erit in agendo efficax, in praecipiendo imperiosus, in iudicando rectus, ac supra generis, maiorumque facultates seque resque suas ostentabit, uxorem uero ac liberos incom parabili affectione complectetur Nam & Iupiter propter sanguinem prolis est cupientißimus, quando generatio ex humido calidoque sit, & uxor prolis causa ducitur, nuptiaeque huius rei gratia comparatae sunt. Hae autem, ut diximus, animorum propensiones sanguinem sequuntur, sanguinisque temperationem, quem Iupiter pro sua erga stellas alias configuratione moderatur. Quocirca si in obeundo geniturae magistratu lupiter in primis coeli cardinibus, in signo suo, suisue in finibus, aut in altitudine sua collocatus fuerit, aut in domo Solis, seu in Solis altitudine, cuius diurnam conditionem sequitur, sitque genitura ipsa diurna, Lunaque luminosa ad louem ipsum feratur, nec aut ipse aut Luna maleficarum stellarum aduerso infestetur obtutu, nati illius summa prorsus felicitas futura decernitur, omnique è parte consummata, nam & quod ipse cupierit, è sententia conseque tur, & fortuna illi fidelis constansque futura est, & uitae à loue decretos an nos integros explebit, & in liberis usqueadeò fortunabitur, ut illorum etiam meritis ac uirtutibus domesticus honor accrescat. Contrà haec ipsa prorsus irritabuntur, aut ex parte plus minusue minuentur, si Iupiter aut infeliciter omnino collocabitur, aut ex parte, quaecunque ea sit, dignitas eius maiestasque minuetur. Naturaliter autem Iupiter natum cuius geniturae curam susceperit, multis animi dotibus adornabit, honestas & generosas uisionum formas eius in pectore exuscitabit, exuscitatas animo repraesentabit, multa denique commendatione ac laude mores eius, actionesque prosequetur. Quas ob res idem mihi de Ioue propter sanguinem dicendum uidetur, ac sentiendum, quod de uerno quidem tempore: qua in anni parte & humidum calido moderatißime consentit, & noctes item concedunt diebus: qua etiam tempestate uenti genitales sunt, flatusque maxime temperati spirant, ac terra, aër, aqua amabili quadam temperatione & fouentur inuicem, & conciliantur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
