# De rebus coelestibus 242

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/242

Cap. IIII. De Marte geniturae domino. Gnem tradit Aristoteles nihil penitus ex se gignere, quamuis idem ipse sit autor, minutißima quaedam animalia, ut è niue uermiculos quosdam, aerarijs in fornacibus Cypri, in quibus Chalcites lapis excoquitur, enasci, eaque extra ignem minime uiuere. Ex eo autem Romani Vestam eandem & ignis deam & uirginitatis putauere. Igitur ut ab ustilatione illum atque ab efferuescentia maiores nostri sterilem esse arbitrati sunt, sic calorem è contrario, quod tepefaceret, quod etiam foueret, foecundum, nec generationis solum, uerumetiam alimentariae decoctionis autorem dixere. Hic itaque ipse ignis incendio demum suo conflagrata cuncta conficit, atque in cinerem redigit ac carbones. At calor propter moderationem et gignit, & quae genita sunt, educit, atque conseruat, concoquendo alimenta, sparsimque per uenas & corpus digerendo ea, eandemque etiam ob moderationem actiones et ipsas hominum ac mores tem perat: quantum nanque ad feruorem à calore propius acceditur, tanto longius à moderatione receditur. De remißione enim caloris fit tepor ille moderatus & frugi, secus atque de inflammatione incendium raptim cuncta exceo dens atque conficiens. Cum itaque Mars ob insitum feruorem sit intemperatior, quoties geniturae cuiuspiam dominatum accipit, et corpus corporisque compaginem, & mores qui compaginem ipsam corporis, humorumque sequuna tur admixtionem, moderari non nisi intemperanter potest. Quid enim à nimio calore, qui iam efferbuit, ac suapte natura urendo cuncta conficit, sperari aut expectari nisi immoderatum, breuique interiturum potest? prae sertim si Luna quo tempore dominatum Marti permittit, luminosa, atque eo magis si plena fuerit. Quocirca nati illius corpus nimio è calore feruescet, ac sanguine feruentius accenso multis aegritudinibus ac uitijs subiectum erit, quae de sanguinis inflammatione generantur. Ac nihilominus corpus ipsum exteriore ui aut igni, aut ferro illata uitiabitur. Erit hominis eius uultus trux, oculi foedi, ac sanguinolenti, capillus rufus, color ignitus, stomachus ualentior, quique multum etiam cibum facile concoquat.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
