Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 243
Unproofread scanNot analysed yet
Sermo arrogans, impetus uiolentior, quaeque aliae uel affectiones, uel uitia inflammato è sanguine proficiscuntur, eum infestabunt: uitiosum, intemperantemque hunc corporis humorem propensiones primo ac titillationes illae, quae ab humore sensibusque excitantur, similes deinde actiones ac mores subsequen tur: quò fit, ut natus ille futurus sit asper, inclemens, inexorabilis. Ira enim sanguinisque excandescentia illa quae iram gignit, ac uindicandi libido nihil illum sequi placabile aut suadet, aut patitur. Erit etiam impatiens, nec potestati alterius subijci sponte uolet, quin primas ubique partis, primumque sibi occupare locum, primos etiam ciuitatis honores iure iniuriaque contendet. Atque hac de causa erit contentiosus, diuini atque humani iuris contemptor, praeposteris consilijs, atque actionibus, cupiditate insatiabili, manu rapaci &prompta, audacia perdita, animo uiolento atque imperioso, mente praecipiti, quique &periculis temere se obiectet, &facile capiatur, &propositum saepe mutet. In tanta enim sanguinis ebullitione &aestu nullam retinere mo derationem poterit, non in motu corporis, non in uerbis, non in ipso uultu: ut etiam in uini usu ac Veneris sit non modò intemperatus, uerumetiam bestiarum, quàm hominum similior. Denique non quam debet aduersus amicos, uxorem, liberos affectionem exhibebit. Felix tamen tum Iouis, tum Veneris ad Martem figuratio, praesertim ubi is in Iouis finibus constitutus fuerit, hanc ipsam intemperantiam, immodestiamque non exigua è parte mitigabit, perinde ut in austeriori uino usuuenit, si aqua illud diluas: austeritas enim illa aut extinguetur ab aquae dilutione penitus, aut uehementer sedabitur. Eiusmodi autem est erraticarum commixtio inter se, ipsiusque commixtionis natura, qualis uini atque aquae. Ipsa quoque morum atque humorum mitigatio tanto maior futura est, si Luna quoque in beneficae stellae finibus inuenta fuerit, et ab ipsis beneficis amice conspecta. Iulius Maternus tradit futurum natum illum di cem exercitus, maximis copijs, plurimis etiam populis imperaturum, summaque potestate ac licentia functurum, in cuius nocturna genitura Mars in Saturni louis ue aut domo, aut finibus, aut in sua ipsius domo finib usue inuentus fuerit, aut culminans in medio, aut horoscopans in ortu, aut undeci mum, seu quintum locum poßidens, Lunaque ipsa dominatum exhibens deficienti fuerit lumine, Martemque ipsum deficiens aspexerit, Iouique cardinem aliquem tenenti triangulari se familiaritate coniunxerit. Ac nihilominus in hac ipsa tam felici radiorum mixtura si Mars in occasu collocabitur, post multas uictorias, propagatumque imperium natus ille uiolenta morte periturus est, pro natura tamen signi illius quod Mars ipse tenuerit. Tanta autem Martis intemperantia in nati etiam uita actionibusque manifestißime ostendetur: nam et ruinis, casibusque praecipitosis illum obijciet, &aut gladio infliget uulnera, aut partem aliquam corporis franget, praecis detue, aut igne ustilabit, quinetiam rei familiari, partisque diuitijs, aut ui ho stili, aut incendio, aut furto incommodabit.