# De rebus coelestibus 245

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/245

Veneris autem, ut non semel iam diximus, natura benefica est, quemadmodum etiam Iouis. Atque ut illa Soli in generatione sumministrat ad informandam materiam, sic haec Lunae ad suppeditandam illam, formaeque accipiendae accommodandam. Suggeritur autem à Venere succus, ut ita loquar, humectulus ac frigidulus, ita tamen humectus, ut irroret magis quàm madefaciat, sequaturque roris potius naturam, quàm hymbrium: ita etiam frigidus, ut facillime intepescat. Siquidem tepor quàm feruor generationi est accommodatior, ac suapte natura magis aptus, unde rerum harum tegrestrium prouentus uere fit, propter teporem, non autem aestate, dum ob feruorem penè arescunt, atque exuruntur in agris cuncta. Geniturae igitur Venus domina, tum nacta corporis nati fabricam, nequaquam negligit: nam et illud producit, propter humoris ubertatem, & candore suo honestat. Ad haec oculis laetitiam inspirat, ac uenustatem, propter naturam syderis, quod fulgentißimum est, suoque fulgore laetitiam quasi quandam intuentibus affert, capillo etiam multo caput integit, illumque uenuste ac molliter flectit, stomachum ita munit (est enim appetitionis excitatrix) ut facile cibi genus omne concoquat: gignendae proli, generique propagando multam cupiditatem, mul tum etiam semen suggerit, potus uero quàm cibi appetitum maiorem exci tat, humidis enim magis delectatur. Si qua uitia corpus infestatura sunt, ea naturalibus in partibus, quibus praeest, potius apparebunt: mortes uero na turales quidem futurae, eaeque non sine commendatione & gloria, propter naturae beneficentiam. Implebit autem natus ipse integrum annorum numerum, si Venus in suscipiendo geniturae patrocinio feliciter collocata fuerit, neque à maleficis stellis ulla ratione irradiata. Mores autem ac simulacra illa, quae animo ab humoribus ac sensibus offeruntur, naturam ipsam sequentur humorum. Siquidem nati commotiones hilares, iucundae, ac uoluptariae futurae sunt, itemque delitijs, luxui, rebusque amatorijs, ac uoluptarijs uacaturae. Beneficentiam natus hic colet, amicitijs studebit, quarum erit ob seruantißimus: propter pietatem, iustitiam, misericordiam, religionem, à natura insitam, gratus erit omnibus, ac publice diligetur: quae enim commu nem in usum ac publicum conferuntur in bonum, ea populos mirifice delectant: abhorrebit à turpibus ac sordidis, capietur munditijs, leporibus, cul tu, ornatu, nitore, elegantia. In uniuersumque uita eius uersabitur in ijs, quae laetitiam ac uoluptatem afferant, Venerisque in rebus, ac praesertim musicis occupabitur, pro natura tamen signi, in quo Venus ipsa feretur geniturae tempore. Felicitas autem nato maxima promittitur, quoties Venus genitu rae tempore feliciter collocabitur. Itaque neutique pigebit hac in parte ea referre, quae à Iulio Materno traduntur.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
