Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 246
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si Venus in medio coeli, aut in horoscopo, aut in quinto, undecimoue loco inuenta fuerit, atque in domo, altitudine, finibusue suis, &à deficiente Luna dominatum acceperit, fueritque à loue triangulari radiatione perspecta, aut Luna imminuto lumine ad Venerem feratur, Saturno nullum testimonium perhibente decernit dignitates maximas, utputa praefecturas, praeturas, fasces, consulare imperium. Quocirca primarijs in locis collocata claros atque illustris eos reddit, quorum geniturae patrocinium susceperit. In locis uero deiectis musicae studio sos faciet. Quod si Venerem deiectis in locis moerentem Saturnus cardinaliter percusserit, Lunaque ad Saturnum feratur imminuto lumine, aut ad Martem luminosa, natorum animos impurae, illicitaeque libidinis cupiditate foedabit, aßiduisque calamitatibus illos afficiet. Peruersae nanque Saturni Martisque con mixtiones, &item Lunae, beneficam prorsus Veneris naturam peruertunt, munditiamque eius corrumpunt, &corpori, &animo, fortunae quoque rebus labem maximam afferunt. Consueuit autem bene collocata inter caetera bo na, prolis quoque foecunditatem impartiri, magnamque è filiabus praesertim laetitiam afferre. Optandum autem est in marium genituris, uti Veneris stella matutina sit, in foemellarum uero, ut uespertina, cum sit foemineus animus emolliendus, uirilis uero magis ac magis generositate adornandus. De Mercurio geniturae domino. Cap. VI. Ercurius geniturae patrocinium assecutus, gracile nati corpus efficit, illudque etiam pallore inficiet, propter nigri fellis naturam, honestabit tamen faciem oculorum pulchritudine ob Solarem familiaritatem, mores autem ob cibi, potusque temperan tiam commendabileis faciet, quando ingenio quàm corpori Mercurius uires maiores sufficit. Quia uero nati corpus atra bile magnopere insperget, eansuscipiendo calori admodum parata est, natus ipse ingeniosus, facundus, &cordatus erit, condiscendisque scientijs deditus. Ac mihi quidem atra bilis qua Mercuriales uiri multa abundant, non alia natura praedita uidetur, quàm ea quae hodie à rusticis esca dicitur: admota enim scintillis percußo è silice excusis, ignem è uestigio concipit, sensimque diffundit, ac diffusum diu tißime fouet. Quocirca Mercuriales uiri &libenter, &facile discunt, &ad quae contendunt, ad ea proprijs ingenij uiribus perueniunt. Inest autem eorum ingenijs mira sciendi cupiditas, propter humoris naturam, mirum secretarum rerum cognoscendarum studium: siquidem sciendi cupiditate sae penumero publicis à negotijs abstinent, sibi tantum uacantes: plerique autem solertes sunt ac negociosi, commerciaque summa cum fide tractant: ijdem amicitijs dant operam, quas constantißime etiam seruant. Est enim rationis proprium, cui Mercurius praeest, tueri ac conseruare quae sibi quis que iam parauerit, eaque parare sibi uelle quae maxime uideantur profutura. Quid autem amicitia utilius? quid etiam conseruari dignius? Fratres, cognatosque summa beneuolentia complectentur, iustitiam colent, religionibus ita dediti, ut non nihil etiam superstitione peccent. Frugi uero admodum, atque utiles erunt.