# De rebus coelestibus 247-2

Pontano, De rebus coelestibus, Caput VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247-2

Caput VII. Voniam autem principia generationis, & causae ad Solem referuntur ac Lunam, quaeque ad corpus spiritumque, id est ad uitam atque animalitatem spectant omnia, non est hac in parte negligendum, quid Sol, quid Luna à geniturae domino in socios asciti familiaritate etiam sua conferant. Etenim licet uitae totius auto res sint, licet cuncta moueant, moderenturque quae ad corpus, ac spiritum per tinent, saepenumero tamen geniturae curam singulari quodam studio cum do mino ipso suscipiunt, idque hospitij iure, cum Sol, Lunaue in signo, finibus ue patrocinatoris constiterit geniturae tempore, aut felici illum radiatione intuebuntur. E communicatione enim seu finium, seu domicilij, atque ex familiari illa irradiatione, familiari etiam cura magis magisque erga dominum afficiuntur. Quocirca decreta ab illo bona, longe ampliora reddent ac ma iora. Sol igitur socius & tanquam adiutor (ut ita dixerim) dominatus illius effectus, quoniam ab eo ratio quaeritur, uti supra à nobis disputatum est, natum illum ratione multa adornabit, quam ob rem & sapiens, & religiosus erit, multaque tum fide, tum aequitate praeditus, magna item mode deratione, humanitate, continentia. Ratione enim duce actiones ubique suas moderabitur. Praecipua uero erga patrem ueneratione utetur, atque obsequijs, siquidem Sol in generatione patris locum obtinet. Quocirca nati etiam ipsius corpus non solum bene, uerumetiam pulchre formatum ac constitutum erit, caput flauo adornabitur capillo, huius enim Sol ipse coloris est autor.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
