# De rebus coelestibus 247

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/247

Quarum quidem affectionum, ac uirtutum ratio ipsa magistra est, utpote morum nostrorum optima institutrix. Eorum autem census resque familiaris plerunque ex literis, ac literarum opera com parabitur. Quinetiam propter eloquentiam, ac consilium (nam & rationis, & orationis formator est Mercurius) assequentur honores ac magistratus, fungenturque legationibus, ac publica tractabunt munera, pro natura tamen signi, in quo Mercurius geniturae tempore compertus fuerit. Aspectus quoque aliarum stellarum ad eum, alios impellit ad Poëticae studia sequenda, alios ad aduocationes exercendas, alios ad naturales causas inquirendas, alios ad has, aut illas disciplinas adipiscendas, ut in uniuersum quidem Mercuriales ipsi ingenium exerceant, euadantque in literis, ac disciplinis clari. Quorum etiam aegritudines, quae corpore accident, plerunque è coactis contingant humoribus, quorum etiam uitio diem illi tandem obeant. Quia uero Mars, Venus, ac Mercurius artis etiam natorum, actionesque dispensant, quoties contingat eorum aliquem & artis decernere, & genituram simul moderari, duplicata magistratus autoritate uiribus eo pollentioribus utetur in utranque felicitatis, aut infelicitatis partem, atque in utriusque fortunae euentum. De Sole & Luna circa dominatum geniturae.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
