Latin
Cap. XIIII
Pontano, De rebus coelestibus 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. Voniam autem de configurationibus atque aspectibus saepius à nobis mentio facta est, qui &quales aspectus ipsi sint, aperiendum relinquitur. Configurantur itaque in Zodiaco septima quaeque signa à loco sibi aduerso, seque oppositis inuicem radijs intuentur: unde aspectus hic oppositus, &configuratio opposita uo catur, Graeco uerbo Diametra, necnon Diametralis dicitur, quod Signife rum ipsum à primo ad septimum signum protracta recta linea aequaliter metiatur. Si enim ab ortu ad occasum usque rectam lineam produxeris, coelum omne in duas aequas partes, quae uocantur hemisphaeria, diuides. Cum autem uniuersus Signifer è duodecim constet signis, signaque ipsa è triginta partibus, si partes ipsae duodecies multiplicatae fuerint, tercentum ac sexaginta partes constituent: quam totam summam ubi sexies duxeris, in duas aequas partes diuides, eaeque singulae erunt è centum octoginta partibus.