# De rebus coelestibus 25

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/25

Cum autem singula quae nascuntur, semel tantum nascantur, semel uiuant, semel etiam moriantur, iure in uno non in duobus aut pluribus signis cuique planetae altitudinem decreuere. Cur autem stellis singulis binas prae terquàm Soli ac Lunae domos dedicauerint, illa uidetur esse ratio, quod pe nes Solem Lunamque coeli totius esset, ac signorum omnium iurisditio, & eorum quae fierent moderatio, quemadmodum penes regem reginamque ius curaque regni totius est. Consueuere tamen una in urbe sedem tribunalque sibi statuere, in qua eorum existimetur maiestas uenerabilior, ac iuris dicundi potestas accommodatior. Quocirca alteri Leonem, alteri Cancrum dedicauere, in quibus coniuncta utriusque esset regia: atque ut uxor uiro, sic Luna Soli propior aßisteret. Cum enim (ut dictum est) munus Lunae sit, ma teriam praeparare, Solis informare, ubi nam facilius, commodiusque quàm in signis similium qualitatum, ijsdemque proximis, & in parte Zodiaci praesentißima praestare hoc ipsum poterant? Caeteris autem quasi famulantibus, cum aliâs Solem antecedant, aliâs sequantur, ac nunc sint in ortu, nunc in occasu (ac si duplex ipsorum ministerium ac munus esset) domos etiam duplices decreuere: unam, quae esset à dextera: alteram, quae à sinistra: ut re gias dominorum in medio ac tanquam in arce positas domibus suis cingerent. De aspectibus, & configurationibus.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
