Latin
250.5 to 250.6
Pontano, De rebus coelestibus 250.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quid quod ut quan dam esse infinitatem uolunt seminum, quae terrae insunt, sic infinita quoque sunt semina atrae bili naturaliter indita, quae tametsi finita ipsa sunt, commixtione tamen ac temperatura efficiuntur infinita. Hoc autem ita esse docent tot arbores, tot herbae, tam diuersae res è terra quae prodeunt, tot item ingeniorum propensiones, tot artes atque inuenta, quae atra è bile proueniunt, ut non minùs fortasse innumerabiles ingeniorum sint, quàm arborum, quàm herbarum uarietates, rerumque aliarum. Nec si monstra quocunque in genere, ut perfectas terra res procreat, non etiam bilis atra mon strosa quoque producit ingenia, cum quosdam tum stupidos faciat, tum etiam insanos. Vnusquisque igitur sana quidem mente praeditus, qui terrae naturam considerauerit, mirari desinet, cur tam multa his in libris, ac tam saepe à nobis de nigra dicantur bile, quippe quae perinde dicantur atque de fomite uberrimo tum eorum quae ad sapientiam, rerumque cognitionem, atque ad artium spectent excellentiam, tum illorum etiam quae contrario modo ad ignorantiam, inspicientiam, furoremue pertineant.