# De rebus coelestibus 251

Pontano, De rebus coelestibus, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/251

Non sanguis, non pituita, non chole, quaeque hodie cholera dicitur, firmitudinem, aut soliditatem habet in se ullam, non aër, non ignis, non aqua, quam tamen habet terra ex elementis sola, habet & bilis nigra ex humoribus una. Propendet melancholici cuiuspiam ad honores, atque ad imperium dominandi cupiditate mens incita, omnis uiri eius cogitatio, omnis item actio in hoc intendit, totus atque aßiduus in eo est, nihil agit aliud, nihil meditatur, unum denique hoc illum delectat. Qualis igitur hic postmodum euadat, Alexander ac Caesar primi pro mensura item rei publicae in qua orti sunt, alij quoque permulti & olim docuere, et hodie quoque docent. Proclinat quispiam nigri fellis calore incensus ad poëticae, aut philosophiae, aut rerum coelestium studia, sola haec cura illum agitat, soli huic rei intentus est, solum hoc & cogitat & comminiscitur. Quò autem haec ipsa cogitando, agendo, comminiscendo peruenturus tandem sit, testes sunt Home rus, Virgilius, Aristoteles, Ptolemaeus: nec nostro desunt tempore qui testificari hoc ipsum ualeant. Applicabit aliquis ingenium ad musicam, ad picturam, ad sculpturam, aliasue ad artis, eamque in rem curas, cogitationes, aetatem omnem suam conferet, nigra illum bile cogente. Quam uero ingenij, laborumque suorum laudem, studioque è suo quam etiam gloriam relaturus sit, Apelles, Lisippus, Praxiteles, loctius, alijque in arte sua noti artifices, non pauci declarare abunde possunt, quippe qui nomen sibi aeternum inde comparauerint, & nostra aetate attentent idem non rari etiam in diuersis artibus. Haec igitur ipsa bilis cum firmitate simul, atque aßiduitate illa, de qua dicimus, cogitationis, studijque, ducit etiam secum comites delectationem, ac uoluptatem: eaque tanta est, ut in eius unius rei adeptione summum ac peculiare bonum collocatum existimet, praeterque illud aliud nihil aut expetat, aut sequatur. Quid quod delectatio, uoluptasque, quam sanguis, chole, pituita aut afferunt, aut sequuntur, plerunque ad ea quae corporis potius sunt pertinet? cum ea quae è nigra manat bile, hoc in genere animi solius uideatur propria. Firmitas itaque tanta illa cum aßiduitate ac delectatione coniuncta pertinacem illam nauat operam, quam iure Cicero rerum omnium expugnatricem appellat, quae humori huic à na tura est addicta. Atque hoc quidem in campo A. Coloti ius potißimum exercet suum Saturnus ac Mercurius, alter propter naturae similitudinem, alter propter applicabilitatem.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
