# De rebus coelestibus 252

Pontano, De rebus coelestibus, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/252

Vt mihi quidem, quod poëtae de Prometheo fabulantur, ignem Ioui subductum humano inseruisse pectori, cum So le Mercurius pariter hoc idem uideatur agere, ut acceptum accommodatumque ab illo calorem bilioso ac melancholico illi fomiti radijs suis insinuet, Solaremque quasi scintillam in illum instillet, è cuius accensione ratio sibi lumen accendat, quo tenebras discutiente, abditae, ac penitus abstrusae res in cognitionem prodeant, atque obscurißimis è latebris ueniant in lucem quamapertißinam: quam qui sequuntur, quoniam in luce uersantur, & ipsi quoque euadunt quamluculentißimi. De constitutione humani corporis.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
