Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 255
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hoc autem uerbo mutan dis atque addendis literis, neque enim uno modo commixtio fit, constituitur dictio Abitus, quae dictio suam quoque sibi significantiam comparat, ab origine ipsa deductam, mutat tamen genus cum Abeo uerbum sit, Abitus uero nomen. Quod si literae A, aspirationem adijcias, sequetur illico significantiae commutatio, eritque Habitus, tum uestitus, tum institutio illa animi, quae exercitatione comparatur, ac consuetudine. Quin si huius ipsius dictionis secundam literam quae est B, in L. uerteris, fiet inde Halitus, cuius dictiguis significatio quàm sit à significatione habitus diuersa, docet ipsa dictionis origo quae ab halo deducitur. Rursus eandem literam B. in V. si uerteris, quartam uero in D. enascetur inde dictio Auidus, cuius significatio diuersißima est ab illis, de quibus dictum est, appellationibus. Ab hoc autem nomine Auidus aliarum commixtione literarum fit auidior, auiditas, auidissi mus, item Auidius, Auidienus propria hominum nomina: quae quidem dictiones tum comparatione, superlationeque, tum denominatione, &proprietate ipsae inter se ab origine quidem differunt. Qui si Perauidus dicas, additione ex hac multum etiam roboris addes significantiae: Contrà si dicas Auidulus, demas atque imminuas. Inflexiones autem ipsae, declinationesque uerborum, ac nominum è literarum quoque mixturis proueniunt addendo, demendo, mutando, geminando, ut pello, pellebam, pepuli, pepuleram, pellam, propello, impello, compello, expello, repello, Aequus, aequi, aequo, aequum, aequior, aequißimus, iniquus, iniquior, iniquißimus, aequitas, iniquitas. Eademque ratione &uia in caeteris omnibus. His igitur è syllaba rum dictionumque conglutinationibus fit orationis tanta diuersitas, ut maior esse nequeat, existatque sermonis humani in infinitatem abitio. Hunc itaque in modim maxime sese habent tum corporum, figurarumque, tum etiam ingeniorum, atque applicationum uarietates, quae de commixtionibus stella rum, radiorumque ab illis defluentium commixtionibus manant, quae ignotis quasi quibusdam è meatibus profluunt. Atque ut è literarum commixtio nibus diuersis formae quaedam statuuntur dictionum, è quibus innuitur acti uitas, paßiuitas, neutralitas, communitas, frequentatio, diminutioque uerborum ac nominum, siue denominatio, aptitudoque, siue comparatio, ac superlatio, uocum item claritas, obscuritas, lenitas, asperitas, acumen, obtusio, celeritas, tarditas: atque ut è dictionum structuris suam in seriem redactarum, auditorum comparatur impulsio ad hilaritatem, tristitiam, seueritatem, leuitatem, risum, locum, lacrymas, laetitiam, uindictam, clementiam, atque ad affectiones alias: Sic è stellarum ac signorum mixturis, irradiationi bus item, configurationibusque diuersis uarie differenterque effigiantur homi num corpora, proueniuntque ingenia tam diuersa, pro cauarietate, quàm corpora ipsa referunt.