# De rebus coelestibus 256

Pontano, De rebus coelestibus, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/256

Ne autem à literis ipsis, dictionibusque recedamus, nomen hoc honus sonorem nec insuauem, & satis quidem plenum habet. Reddetur autem sonor ipse confestim horridior, si literam R. interposueris, proferesque hornus. Idem continget in similibus conus, & cornus, tonus & tornus, funus & furnus. Contrà lenitur uox, ubi de lerna R. detraxeris, lena enim suauiter sonat: at sonabit asperius, si C. literam praeposueris, eique aspirans chlenam pronunciaueris. Idem hoc igitur contingit, quo tica Veneris stellae irradiationibus suos Saturnus radios impegerit. quippe qui naturalem Veneris iucunditatem tristitia sua inficiet, sordeque foedabit elegantiam. Iouis clementiam ac mansuetudinem Martis irradiatio muta bit adeò, ut quantum ille ad humanitatem nati animum modestiamque inuita bat, tantum hic ad asperitatem retrahat, moresque inclementiores: mode ratio nem enim sanguinis chole in immoderationem inflammatione conuertet sua. Ad eiusdem louis candorem per nati corpus diffundendum addet Mars suum etiam ruborem, at Saturnus non parua illum è parte offuscabit. Ad Veneris festiuitatem addet Mars licentiam, Saturnus illam rusticitate inficiet. Saturninus enim humor autor est tristitiae, ac rigiditatis, cum Venereus laetitiam gignat ac festiuitatem. Sed his iam in hunc modum explica tis ad alia transeamus. Signiferi orbis quadrantes ita considerandi sunt, ut quod Luna praestat ob Solis irradiationem, & ipsi quoque praestent ob eiusdem Solis peragra tionem. In quibus idem illud usuuenit, quod in medicorum potionibus: pri mus enim quadrans, qui uernus dicitur, quanquam tribus constat è signis, quorum primum est igneum, secundum terreum, tertium aërium, aetatem tamen puerilem repraesentat, humescendo primum, post in calorem procli nando, non tamen ut signa illa qualitatem non retineant propriam, perinde ut quae miscentur à medicis, aliud quiddam efficiunt, quàm quod singulorum est proprium, licet suam qualitatem nequaquam abijciant. Quod idem in componendis persaepe dictionibus in Grammatica disciplina usuuenit: ut in uerbo inficior, quod cum de praepositionis commixtione uerbique formetur, aliud tamen significet, quàm quod particulae illud constituentes innuunt, quando inficiari est negare. Verbum Peto, manifestam habet significationem, idem tamen cum praepositione Sub coniunctum, aliud quiddam significat, ut cum dicit Plautus: Non suppetunt dictis data. Deductaeque ab illo Suppetiae auxilium significant. Suppedito quoque uerbum, quod è sub, ac pes nomine conflatur, an non idem prae se fert quod suggero ac subministro? Haec autem dicuntur à nobis, & afferuntur exempli gratia, quod in feren da sententia Mathematicus de constitutione corporis, de concretione eius, de ingenio nati, deque propensionibus plurima simul considerare ac miscere in unum. Nec uero ijs quae supra dicta sunt considerandis contentus tantum erit, quin maiore etiam cum parsimonia signa ipsa expendet, & astrictius illorum uires depromet, nec uniuersim solum, uerumetiam per partes signi cuiusque naturam animaduertet: quando signa humana, & quae in ignifero collocata sunt, & quae extra signiferum per coeli reliquum sparsa, figurae ipsi, hominumque corporaturae multum etiam conferunt.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
