# De rebus coelestibus 26.1-4

Pontano, De rebus coelestibus, 26.1 to 26.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/de-rebus-coelestibus/26.1

Vt enim duodenarium numerum sex bis ducti, aequaliter diuidunt: sic centum octoginta partes bis ductae uniuersam quam diximus Zodiaci ac duodecim signorum summam, bifariam aequali sorte partiuntur: Vt si à primo gradus Arietis rectam lineam in primum Librae gradum protendas, coelum omne in sex signa, gradusque centum octoginta bifariam distribues. Haec diuisio, seu rectae lineae protractio rectum constituere angulum dis citur. Rursus senarius numerus è ternario bis multiplicato constat. Si igitur unum signum, id est triginta coeli partes ter duxeris, coelum ipsum, ipsaque duodecim signa in quatuor quadras aequaliter distribues. Singulae autem seu quadrae, seu quadrangula, seu quadrantes è nonaginta constabunt gradibus. Quae partes quater ductae integram Zodiaci summam, uniuersasque duodecim signorum partes complebunt. Eadem haec diuisio rectum quoque angulum constituit. Hic autem aspectus à primo quoque signo in quartum ducta linea figuratur, unde à Graecis τετράγωνός, à nostris tum Quadrae tus, tum Quadrangulus, Quadrangularisque dicitur. Sequitur a spectus ille qui τρίγωνος Graece dictus est, Latine Triangulus, Triangularisque, Quidam è recentibus uocant Trinum, quamuis non satis Grammatice. Con tinet hic signa quatuor, partes uero centum uiginti. Si enim signum unum, id est partes triginta quater multiplicaueris, quot diximus signa, quot etiam diximus partes implebis: quatuor autem signa ter producta, duodecim signa, id est omnem Signiferum complectuntur. Qua ratione Signifer orbis in triangulos tris distinguitur: indifferenter enim & masculino genere, et neutro triangulum proferimus. Haec configuratio fit, ubi à primo quoque signo digressus in quintum usque progrediere: angulum autem constituet ne quaquam rectum, sed obtusum, continentemque angulum unum rectum, ac tertiam etiam recti particulam. At hexagonus, quem Latine Sexangulum ac Sexangularem dicimus, Sextilem nonnulli malunt, duo tantum signa continet, gradusque sexaginta, partiturque omnem Signiferum in figuram habentem sexangulos. Si enim signem unum, eiusque triginta partes bis produxeris, signa quidem duo, partes autem sexaginta conficies, quae Zodiaci totius est pars sexta.

---

Pontano, De rebus coelestibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_rebus_coelestibus.
